{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.2.18","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.18","ref":"2.2.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.18.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"ESse Deo accepti nulla pietate meremur:\nQuidquid enim sumus, hoc eius amore sumus.\nEligit ipse viros, electosque instruit ipse,\nInstructis meriti praestat et omne genus.\nIlle leonino Iudaeam robore stirpem\nFirmat, et inuictam viribus esse facit.\nInde parans regnum nullis mortale diebus,\nAetherea in terras mittit ab arce Silo.\nPromissus Iudae, de virgine natus Ebraea,\nAd patriam dextram iam super astra sedet.\nAeternum ut statuat solium, terrenaque frangat,\nA populo demit regia sceptra suo.\nTradit et externo regi: praesagia certa,\nExternis pateant regna quod ista viris.\nQuisquis in hoc igitur pars vult consistere regno,\nIn primis verbo pareat ille Dei;\nImmeritusque crucem levet, et ludibria mundi\nRideat, et forti pectore dura ferat.\nRegnat in hoc saliens pleno gratissima fonte,\nSobria sacrati numinis ebrietas.\nQuidquid et a prima mens traxit origine labis,\nAbluis id lateris Christe cruore tui.\nHic micat aeterni lux illa altissima verbi,\nCernere quae solum lumina nostra facit.\nLex dentata quibus premit hic in corpore morsus,\nLacte Euangelii his candida membra novat.\nO Pater instrue nos, ne quem trahat impius error,\nA regno caecum longius ire tuo.\nCredere sit tota promissis mente voluptas,\nEt vitam in Nati ponere morte tui.\nIlle novos homines e nobis procreet, ille\nNectare restinguat suave rubente sitim.\nNos doceatque iuvetque tuis insistere iussis,\nEluat et quidquid pectora sordis habent.\nNostraque dissimulet patrio commissa favore,\nEt donet placidas ad sacra regna vias.\nQuisquis supremam suspirat certus ad aulam,\nEt patriae sedem prosperioris amat:\nHuic faveas Pater alme, sacri per uulnera Nati,\nHunc stimules Flatus ebrietate tui:\nNe timeat gladios, ignes, uultumque tyranni,\nVulneraque insolitae telaque mille necis.\nNamque tenax vitae miserae, spoliabitur illa,\nProdigus in caelis quam pius omnis habet.","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.2.17","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., SIMEONIS ET LEVI HOmicidarium cum detestatione crudelitatis benedictio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.17"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.2.19","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., BENEDICTIONES SEX FILIORUM: Sebuloni domicilium, Isaschari pax, Dani potentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.19"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}