{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.4.12.2","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.4.12.2","ref":"2.4.12.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.4.12.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.4.12.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.4.12.2.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":291,"text":"CArcere Niliaco, gravibusque egressa catastis,\nPlebs Abramaea quae sata stirpe fuit:\nDum totiens summi spernit mandata Tonantis,\nInsolitas errans cogitur ire vias.\nIam Moabitarum Sitimis consederat aruis,\nInque peregrina castra locarat humo:\nBeoridae hanc Balachus conatur perdere vatis\nConsilio, ergo nefas instruit ille novum.\nInuitat Beoris nomen celebrare Bahalis,\nEt vesci vetitis per sacra laeta cibis.\nProstituit placitas tota regione puellas,\nAspera blanditiis pectora vicit amor.\nVana superstitio, vitaeque libido prophanae,\nPro sancta coepit relligione coli.\nNec facinus quisquam foedum celare parabat,\nNulla verecundi cura pudoris erat.\nImmemoresque Dei, quod mente oculisque probabat\nQuisque metu posito, turpe peregit opus.\nIpse duces omnes suspendit ab arbore Moses,\nMillia datque hominum bis duodena neci.\nSimrius ingreditur cum Midianitide scorto\nCastra, cui notum Casbia nomen erat.\nNil veritus Mosis uultum, nil agmina plebis,\nNil iram excelsi iudiciumque Dei.\nErgo sacerdotis, pro se certamina laudis\nQuis subeat, mentem suscitat ipse Deus.\nIrarum Pinehas animoso pectore flammam\nConcipit, ultrici sumit et arma manu,\nVisceraque amborum contenta traicit hasta,\nSupplicium et populo mitigat omne suo.\nIra Dei cessat: Deus huic dabo foedera pacis\nCerta, ait, hic omni tempore noster erit.\nProque Dei populique sui pugnavit honore,\nDextra eius nostras fortiter ulta vices.\nIlle sacerdotis cum posteritate fruetur\nMunere, dum magni stirps Aaronis erit.\nQuisquis habes sano sanam cum corpore mentem,\nMunera clementis tam pretiosa Dei:\nFac tua vasa Deo sancta incorruptaque serues,\nNec violes templum pectoris ipse tui.\nInquinat impietas animum, petulantia corpus,\nAtque furor punit iustus utrumque Dei.\nTe primum serva scelerato a crimine purum,\nEximoque Deum corde timere stude.\nPublica dein vitiis exempla trahentibus obsta,\nHoc etiam poteris more placere Deo.\nEximium decus haec victoria clara meretur,\nAtque datur flatus numine sola sacri.\nScandala qui vultu connivet ad omnia lento,\nImpia mollitie comprobat acta sua.","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.4.12.1","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber II. Triumphi, TRIUMPHUS XII. HASTA PINEHAE SACERDOtis. Caedes Simrii Israelitae, et Casbiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.4.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.4.12.1"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.5.1.1","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber III. Triumphi, TRIUMPHUS I. SELLA HELI PONTIFICIS ipsum evertens.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.1.1"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}