{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.5.1.2","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.5.1.2","ref":"2.5.1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.1.2.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":304,"text":"OBlata Helides dum dona recenset ad aras.\nSacrificusque Dei seruat uterque domum.\nNon tota iuvenes Dominum sunt mente secuti:\nNumina quae colerent, Venter et Olla fuit.\nPlurimaque addentes lascivae opprobria vitae,\nIratae facti fabula plebis erant.\nUt rumor patrias indignus perculit aures,\nAdvocat, et natos voce monente rogat:\nNon tantum, nati, pudor est admittere crimen,\nUt populo exemplum sitis uterque mali#\nQuod si quis factis homines offendit iniquis,\nIudiciis hominum conciliatur amor.\nSed quis componet durae certamina litis,\nIngens offensi cum furit ira Dei#\nIsta senex surdas natis cantabat ad aures,\nNil movere preces, nil valuere minae.\nSume animum, ac legis mandatas exige poenas,\nDesine et indulgens amplius esse pater.\nPoena tibi ante pedes: non longum, occumbit Ebraeus,\nSaeva Philistaeo bella parante duce.\nArca dei in populi Helidis comitantibus agmen\nAdvenit, afflictis rebus ut addat opem.\nOccisis rapido ter denis millibus ense,\nCapta in barbaricum ducitur Arca solum.\nOccumbunt fratres: sella resupinus ab alta\nCervice effracta, concidit ipse parens.\nAlteriusque uxor nati, curvata dolore,\nImmaturum utero flebilis edit onus.\nIn qua sella olim consederat aureus Helus,\nIn qua sessurus postea semper erat:\nMollitie natos cum perderet, excidit illa,\nExtinxitque suam prava fovendo domum.\nAbice femineam plectendo crimine mentem,\nFortiter officii iura tuere tui.\nQuod iubet ipse Deus, non est contemnere tutum,\nPerfice, quodque iubet, qua ratione iubet.\nHos monitus rigidas si non demittis in aures,\nLapsa tuum minuet sella premetque caput.\nQuodque prius fuerat sublimis culmen honoris,\nId fiet domui prima ruina tuae.\nDisce parens autem quantum indulgentia damni,\nQuot mala, sanguineas quot parit illa neces.\nMoribus informa natos, frenisque coerce:\nHaec aetas vitiis luxuriosa suis.\nIn teneros, virgis: in adultos, utere poenis,\nAtque resiste, potes qua ratione, malo.\nNec tibi, nec patriae, nec charis denique natis,\nInfer mollitie maxima damna tua.\nCum semel ardescit, iusto commota dolore,\nNon punire gravis desinit ira Dei.","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.5.1.1","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber III. Triumphi, TRIUMPHUS I. SELLA HELI PONTIFICIS ipsum evertens.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.1.1"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.5.2.1","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber III. Triumphi, TRIUMPHUS II. GLADIUS SAULI REGIS, IN ipsum conversus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.2.1"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}