{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.6.2.47-92","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.6.2.47-92","ref":"2.6.2.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.2.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.2.47.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":287,"text":"Oscula qui nato figunt gratantia Christo,\nGaudia, non hominis voce canenda, ferent.\nHei mihi, rara tamen festinat ad oscula turba:\nDetinet haerentes quae mora lenta pedes#\nLauta sacerdotum ducit conuivia coetus,\nQueis fuit, et nunc est, venter et olla Deus,\nIsti non quaerunt nati cunabula Regis,\nNec mentes vatum carmina nota movent.\nImpius Herodes ferrum molitur, et audet\nLactentem dira tollere caede gregem.\nScilicet hic sceptris, illi metuere culinae:\nCorda supervacuus terret utrisque pavor.\nNon puer hic regnis, non insidiatur honori,\nQui regnum valida continet omne manu:\nQuique potens tribuit, quoscunque habet orbis honores,\nEt dare caelestes numine dives opes.\nQui pius es, Solymae linque aurea tecta superbae,\nEt paruae Bethles moenia parua pete.\nNocturnis pecori fidum te iunge magistris,\nHis sociis laetum carpe vocatus iter.\nVestiga pueri stabulum venerabile Christi:\nAngelus ecce tuae duxque comesque viae.\nDulcia sinceri libamina pectoris offer,\nFlecteque submissum voce precante genu.\nAetherei nato supplex gratare parentis,\nVotaque fer stabili multiplicata fide.\nIllius ad praesepe tuas effunde querelas,\nIn cunis positum noscere disce Deum.\nTe propter matris nunc parvulus haeret in ulnis,\nQuem non caelorum machina vasta capit.\nSi prohibere suo venientes limine vellet,\nNon sumpturus erat membra caduca Deus.\nInduit ipse tuos, ut te sibi iungeret, artus:\nIndue tu firmo rursus amore Deum.\nMorigero hospitium pulsanti in pectore praebe,\nSit locus in membris, quo cubet ille, tuis,\nAblue quidquid inest, quod sordibus inquinat intus#\nCastum animum castus uult habitare Deus.\nEcce peregrinis sapiens Eous ab oris,\nInquirens regis nomina clara novi,\nTe vocat exemplo vicinum visere Christum,\nQui tibi paene tuas nascitur ante fores.\nNascitur Ebraeo puer hic (res mira) bovili,\nEt prima in stabulo lumina cernit homo,\nNascitur Eois simul idem in cordibus: illis\nQuae lucet, vocem stella loquentis habet.","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.6.2.1-46","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, Amorum filii Dei Liber unus., ELEG. II., lines 2.6.2.1-2.6.2.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.2.1"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.6.2.93-138","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, Amorum filii Dei Liber unus., ELEG. II., lines 2.6.2.93-2.6.2.138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.2.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.2.93"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}