{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.6.7.45-88","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.6.7.45-88","ref":"2.6.7.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.7.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.7.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.7.45.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Sic quoque gens tenebris hominum cum pressa iaceret,\nObruta peccatis, debita suppliciis,\nIustitiae sol Christus adest, de lumine cuius,\nSunt quaecunque usquam lucida, lumen habent.\nQui nisi virgineo sumpsisset sanguine carnem,\nOmnia noctis erant, omnia mortis erant.\nNatus enim, sine labe viri, de matre pudica,\nEst homo mortali stirpe, vigore Deus:\nVerus homo, praesensque Deus: rex, atque minister,\nIsaidae dominans, Isaidaque satus.\nIn caelis residens, in terris vagit: utrumque,\nDe genitore Deus, de genitrice puer.\nSuspicit aethereus commercia talia vertex,\nAuditque hominum pectora pulsa stupent.\nForma hominis, virtute Dei, sic visus es olim\nChriste Deus, nondum missus ab axe caro.\nSupplicat Abraham viso, ne perderet igne\nPentapolim, repetens corde tremente preces.\nTota videt Babylon, nec sevidisse negavit,\nDe flammis iuvenes eripuisse pios.\nHic rubus ille virens, qui non absumitur igne:\nQui sine patre infans, et sine labe puer.\nNon videt hunc ratio, velavit lumina Moses:\nNon caro, detraxit sordida vincla pedum.\nCor videt, atque fides: sint lumina cordis aperta,\nSit Christi verbo semper aperta fides.\nErgo suum Dominum praesentem Ecclesia laudat,\nPrimaque laudavit, dum fuit orta dies.\nIn cuius patres orarunt nomine quondam,\nTestantur castas et valuisse preces.\nIn quem sperarunt animoso pectore, nec se\nMirifica orbatos esse queruntur ope.\nQuem propter cupido posituri sanguine vitam,\nNec timuere minas, nec timuere necem.\nNunc tandem exacto seclorum tempore, sumpsi:\nCorpus, et humana carne videndus adest,\nNunc tangendus adest: tetigit pastoria turba,\nEt qui venerunt ex Oriente Magi.\nQuos iubet ut taceant Herodes visa, sed index\nMagnanimo pastor pectore visa canit.\nInde Magis ferrum intentat: sed littora Gangis\nDe nato referunt facta stupenda Deo.\nIam pateant pia corda Deo: miracula monstrant,\nEsse Detum, lactis qui fuit altus ope.","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.6.7.1-44","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, Amorum filii Dei Liber unus., ELEG. VII., lines 2.6.7.1-2.6.7.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.7.1"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.6.7.89-130","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, Amorum filii Dei Liber unus., ELEG. VII., lines 2.6.7.89-2.6.7.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.7.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.7.89"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}