{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.7.3","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.7.3","ref":"2.7.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.7.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.7.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.7.3.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":245,"text":"CRedo, pio studio, in verum Dominumque, Deumque,\nNomina qui blandi mitia Patris habet.\nCuius ab aeterno fuit infinita potestas,\nSceptraque in aeternum maxima cuius erunt.\nQui per vivificum quoque condidit omnia verbum,\nQuidquid et astra vehunt, terraque quidquid alit.\nQuique suo placidus conseruans condita verbo,\nSustentat celsa, summaque et ima manu.\nCredo etiam in Christum: qui proles unica Patris,\nQuem Dominum merito cuncta creata colunt.\nHumanam propter qui caeli templa salutem\nLinquens, e patrio venit ad ima sinu,\nConceptus sacra divini Flaminis aura,\nEt de non tacta virgine natus homo.\nIniustum saevi stans iudicis ante tribunal\nNostrorum scelerum qui malefacta luit:\nArboreoque crucis distentus stipite membra,\nVictima pro humano traditus est genere.\nMox animam exspirans, miseris cruciatibus aegram,\nImposita saxi mole, sepultus humo est.\nSed non et permansit humo: nigra tartara fregit,\nPeruadens clausas duro adamante seras.\nTertia lux vivum, ruptis in morte cathenis,\nProtulit, et maestis gaudia sancta tulit.\nIamque tenet dextram Patris omnipotentis, et inde\nSupremo veniet, iudicis ore, die.\nInque unum vivos relegens et lumine functos,\nPraemia pro meritis iusta cuique dabit.\nCredo quoque in sanctum, numen vegetabile, Flatum,\nCum Nato aequalem, cumque Parente Deum:\nCuius per totum collecta Ecclesia mundum\nVirtute, aethereo fert sacra grata Patri,\nCommunemque fidem, communia foedera seruat,\nCommunes socio fundit et ore preces.\nHic veniae spes certa, remissio certa parata est:\nClauditur hic caeli, hic reseratur iter.\nCorpora de clausis surgent excita sepulchris,\nSublata indomitae iuraque mortis erunt.\nImmortale pii peragent feliciter aevum,\nGaudentes facie colloquioque Dei.","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.7.2.93-108","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS PIEtatis puerilis Liber primus., Meditatio., lines 2.7.2.93-2.7.2.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.7.2.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.7.2.93"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.7.4","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS PIEtatis puerilis Liber primus., Meditatio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.7.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.7.4"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}