{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.8.24","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.8.24","ref":"2.8.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.8.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.8.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.8.24.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"MAgnum opus est, homini nomen tribuisse paternum:\nDatum quod uni convenit et soli Deo.\nIpse pater vere est, seruat quia cuncta benigne\nVultu, repletque gratiarum munere.\nAeriae cuius pendent bonitate volucres,\nCeteque lato magna ludunt aequore,\nPlurimaque in vastis stabulant animalia campis,\nSiluisque congregantur, et lustris latent.\nTu quoque sancte Deus, sancti pater unice Christi,\nNomen mihi patris sacrum communicas:\nQuaeque tuo coepit spirare et vivere verbo,\nVis esse custodem creaturae tuae.\nSunt tua dona, meam cingentia pignora mensam,\nQuae matris ipse sublevasti ab ubere.\nSit tua cura, mei soboles dulcissima lecti,\nLecti tui feracis unius bono.\nNemo potest sine te sanctos educere natos,\nCivesque dignos tradere olim Ecclesiae.\nEzechias dirum genuit feritate Manassem,\nTribusque David luxit ipse in filiis.\nIsacides quales habuit# tuque inclite vates,\nQuem mater impetravit Anna fletibus#\nNon de progenie, non de virtute parentum,\nDei timentes procreantur liberi.\nEst nimium nostri corruptus seminis ortus,\nOrigo cunctis una, nempe debilis,\nLuce Deoque carens primoque a germine prave,\nEmissa pravis scilicet de surculis.\nEst pietatis opus, meriti donumque superni,\nBonos habere et educare liberos.\nQuapropter tua nos doceat sapientia: queis sint\nPrimis ab annis imbuendi moribus.\nGratia nec desit, quas sint sine labe per artes\nVirtutis ipsam pertrahendi ad semitam.\nNos tua praeterea clementia seruet, et illos,\nLaetemur in commisso utrique munere.\nNon luxus fragiles aut ignoscentia mentes\nEuertat, et materna stulta lenitas.\nNon uulgi mores, nec consuetudo malorum,\nNec disciplinae exempla discrepantia.\nQuidquid et ingeniis obstat puerilibus, absit\nProcul parentis a boni domuncula,\nConiugii ut nostri fructum capiamus, in illa\nExperte luctus et molestiae domo,\nQua sancti coetus sociati, voce praealta\nDeum inuicem mo dis celebrant orthii:\nEt nos cum nostris concordi foedere natis,\nAeternum in illis floreamus coetibus.","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.8.23","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIEtatis puerilis Liber Secundus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.8.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.8.23"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.8.25","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIEtatis puerilis Liber Secundus., LIBERI ORANTES PRO parentibus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.8.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.8.25"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}