{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 109","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/109.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"§. 2. Atque hinc Civitas Venetiarum à primâ suâ origine per 1200. annos ab omni hostili impetu libera perstitit, ac secuta in ipsis undis, omnem vim vel hostium, vel Oceani, dispicit, & supra omnes alias Resp. diuturnitate gloriatur. II. Respublica Veneta Legibus & Institutis alias superat. Est enim perfectum exemplar perfectissimae Reipubl. ac nihil humano ingenio excogitari potest, quod ipsa non observaverit, ac in usus suos transtulerit. Quapropter ut quaeque Respubl. accedit propiùs ad imaginem Reipubl. Venetae, eò quoque perfectior esse censetur. Inprimis Remp. Venetam exprimit, & quam proximè refert Resp. Norimhergensis in Germaniâ, quae ad leges Venetiarum sese accommodavit, atque hinc prae aliis floret atque excellit. III. Respubl. Veneta & Monarchiâ, Aristocratiâ, & Democratiâ quam optimè temperata est. §. 1. Statum Monarchicum repraesentat Dux Venetorum, qui omnem externam Regiam pompam habet, sed potestate destituitur, adeoque non nisi Splendorem & Majestatem Reip. conciliat. §. 2. Senatores 120. & interdum plures referunt Statum Optimatum, & pleraque jura Majestatis exercent. §. 3. Sed ipsa Basis & fundamentum hujus Reip. consistit in Consilio Magno Nobilium sive Patritiorum. Omnes enim Nobiles sive Patritii Veneti qui excesserunt annum aetatis 20. vel 25.","prev":{"citation":"Orbis politicus 108","label":"DE REBUSPUBLICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/108"},"next":{"citation":"Orbis politicus 110","label":"DE REBUSPUBLICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/110"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}