{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 112","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/112.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Est enim vulgi haec atrox ac iniqua calumnia, quâ omnium malorum causa perhibetur fuisse Fridericus, qui tamen nec primus bellum suscepit, nec ultimus terminavit. Sed quamdiu supererat Mansfeldius, pacem Caesar habere non potuit. Is à Friderico exauctoratus, privatum bellum Caesari intulit, subministrantibus clàm auxilia, quicunque Hispanis infensi erant. Igitur mense Jan. An. 1623. in Frisiam Orientalem irrupit, ac ei se Christianus Dux Brunsvicensis, vulgò den dollen Hartogh, magno cum exercitu adjunxit. His duobus accessit Gabriel Bethlem, Transsylvaniae potentissimus Princeps, quos simul conjunctos flagella Domûs Austriacae, & totidem Attilas dicere posses. Hi praetextum armorum suorum Frideriei restitutionem habebant, cùm interea lacobus in Britanniâ speraret, sese conjugio filii sui Caroli cum Infanre Hispan. totum hoc bellum componere posse. Quàm verò indignè cum illo suo conjugio habitus fuerit Iacobus, nisi recens adhuc memoria esset, vix fidem apud posteros reperiret. VII. Jam totius Europae intererat, ut crescenti Austriacorum potentiae junctis vitibus omnes obviam irent. Ergò Mansfeldius Anno 1624. ingens foedus contra eos conflavit. Quippe Urbanus VIII. Pontifex, Reges Galliae, Angliae, Daniae, Soeciae, Resp. Venenm, Ordines Belgii, Dux Sabaudiae, Brunsbicensis, ac alii multi simul conspirârunt.","prev":{"citation":"Orbis politicus 111","label":"GERMANICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/111"},"next":{"citation":"Orbis politicus 113-2","label":"GERMANICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/113-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/113-2"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}