{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 121","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/121.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Cùm Helvetii tot praeclari victoriis in libertatem se asseruissent, exteri Reges, Priucipes ac Respubl. certatim illorum amicitiam, foedera & auxilia expetierunt, maximis propositis praemiis. Atque Helvetii lucro illecti, neglectâ agricultura & pecuariâ, ingenti multitudine peregrinam militiam in hunc usque diem sectantur. Unde comparantur cum priscis illis Caribus. Sicut enim in antiquo orbe nullum bellum gerebatur absque milite mercenario Care: ita hodiè Helvetii omnibus intersunt bellis. §. 2. Sed praecipuè Regi Galliae sunt addicti, qui illorum auxilia ingentibus praemiis atque privilegiis emercatur. Nam cùm Galli inprimis valeant equitatu, sed careant sufficienti pedestri militiâ suae nationis, prout suprà dictum fuit: hinc Helvetico peditatu suam aciem reddunt invictam. Nam non potest reperiri praestantior Exercitus, quàm qui constat ex Equite Gallo, & pedite Helvetio. §. 3. Hoc opprobrium militae pensionaris molestissimè tulerunt reliquiae priscorum Helvetiorum: adeoque plurimis edictis sub gravissimâ poenâ juventutem suam ab externâ & mercenaria militiâ, domi continere studebant, praesertim postquam Ulricus Zvvinglius gravissimis argumentis demonstrâsset, talem militiam esse illicitam.","prev":{"citation":"Orbis politicus 110-2","label":"II. DE REPUBLICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/110-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/110-2"},"next":{"citation":"Orbis politicus 122","label":"II. DE REPUBLICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/122"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}