{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 127-3","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 127-3","ref":"127-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/127-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/127-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/127-3.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Melâ, aliisque recenNon enim penitus omnia aedificia, praex solido saxo, undis absorpta & proruta, quae multis seculis perdurare posse, clarissimum vicina nobis, ubi Rhenus olim Oceano miscebatur, nunc arenarum congestu abditus exarescit, Britannica arx, documentum praebet, ut nihil nunc de Rugiae Arconâ, Vandaliae Winetâ, Frisiae Staverâ, Zelandiae Arniemuyda, dicam, quarum magna cadavera, turrium murorumque minae, aediumque moles subinde quoties altiùs maria subsidunt, eminent atque conspiciuntur. Antequam verò destinatas quisque sedes peteret, Noachus, numine plenus, fata singulorum, omniumque Imperiorum Origines & successionem, his verbis aperuit: Maledictus Chaenaan, sercus sersorum erit fratribus suis. Benedictus Tehoo.a Deus Semi, eritque Chanaan serius illius. Dilatabit Deus Japhetum, ut habitet in tentoriis Semi, eritque Chaenata serius illorum. Quo vaticinio Sanctissimus Vir imperium orbis, & supremam dominationem, primò quidem Semi, inde Japheti posteris, tribuit, Chamaeis perpetuâ, vel suâ, vel aliena, servitute pressis. Idque ad nostra usque tempora constanter duravit. Nam principio penes Assyrios & Persas, id est Semi progeniem, summa potestas fuit. His Japhetaei, Graeci, Romani, & qui hodie rerum toto orbe potiuntur, Scytharum nationes, successerunt. Quod si interdum, sive Aegypti sub Rhemse & Sesostri, sive Aethiopes sub Tirhakavel Tearcone, sive Karthaginenses & Poeni, potentatum in Semi & Japheti prolem exercuisse videantur, id breve ac tumultuarium, fulgetri instar, mox evanuit, & nec populorum multitudine, nec terrarum spatio, nec diuturnitate temporis, cum illorum majestate comparandum.","prev":{"citation":"Orbis politicus 126-3","label":"HISTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/126-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/126-3"},"next":{"citation":"Orbis politicus 128-3","label":"HISTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/128-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/128-3"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}