{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 131","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/131.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"Suprema foederatarum Provinciarum potestas erat penes Consilium Status, sed quia huic Consilio status ex pacto intererat Legatus Angliae, atque hac ratione penitus inspiciebat in arcana hujus Reip. ad evitandam hanc difficultatem visum fuit Consilio. Status deliberationes relinquere, at verò Summam Reip. ac majora negotia transferre ad Consilium Ordinum Generalium. §. 3. Ordinum Generalium est tractare omnia, quae spectant commune foedus, bellum & pacem, foedera ac legationes procurare, ita tamen ut in gratioribus ac extraordinariis negotiis ad singularum Provinciarum ordines referant, atque ex illorum arbitrio statuant. Titulus Ordinum Generalium est Hoochmoegende; Caeterum provinciarum Moogende. Hollandiae & Westfrisiae Grootmoogende. §. 4. Praeses Ordinum Generalium singulis septimanis mutatur secundum Ordinem Provinciarum: Deputati sunt vel unus, vel plures. Sed plures si sint, non tamen nisi unum Suffragium conficiunt: quippe Suffragia in hoc Collegio non colliguntur Giritim, sive secundum numerum personarum, sed secundum numerum Provinciarum. §. 5. Proximum ab Ordinibus Generalibus locum hodiè obtinet Consilium status, cujus est negotia quasi praeparare, & suo consilio Ordinibus Generalibus adesse.","prev":{"citation":"Orbis politicus 130","label":"III. DE REPUBLICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/130"},"next":{"citation":"Orbis politicus 132","label":"III. DE REPUBLICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/132"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}