{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 19","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/19.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"S. Haec praecipua sunt munimenta imperii Germanici, quibus amissis haud dubiè actum est de toto Imperio. Ideo in horum conservatione ab externis hostibus procul dubio salus Germaniae consistit. Unde etiam in gravissimis bellis, non nisi aliqua ex his in potestatem hostium pervenerunt. XV. Plenaria Reformatio Imperii sperari facilius quàm obtineri potest De reformando & ad antiquum splendorem reducendo Imperio Germ. inde usque ab anno 1521, acerrimè fuit disputatum & deliberatum per innumera colloquia, Conventus, Comitia. Sed cum verbis nihil proficeretur, tandem reformatio commissa fuit gladio & ancipiti bellorum aleae: sed neque hoc modo omnes difficultates potuerunt tolli. Ideo quemadmodum corpora longa senectute detrita, & viribus jam senio exhausta, vix ulla arte medica possunt revocari ad pristinum Diuitiae BGoogle robur Fobur & sanitatem; nisi fortasse fabulosa meicina illa universali nunquam in hac vita conspecta vel conspicienda; ita quoque sentiendum est de Imperiis, quae cum iisdem mutationibus sunt obnoxia, quibus homines frustra conamur contra naturae ordinem ea ad antiquum splendorem revocare.","prev":{"citation":"Orbis politicus 18","label":"DE IMPERIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/18"},"next":{"citation":"Orbis politicus 20","label":"DE IMPERIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/20"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}