{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 23-4","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 23-4","ref":"23-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/23-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/23-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/23-4.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Caeteris enim saxorum allisu confractis, ac toto corpore collisis, solus Aristomenes illaesus ad fundum descendit, & inter foetentia mortuorum cadavera per aliquot dies, nullo patente exitu, versatus, miserrimumque vitae exitum exspectans, tandem in tenebris visus sibi fuit animalculum quoddam deprehendere. Erat autem vulpecula, quae per exiguam quandam & obscuram rinam illapsa, cadavera depascebatur. Silentio igitur ejus Aristomenes caudam appreheudit, ac ab ipsâ profugâ ad foramen illud, per quod ingressa fuerat, deductus fuit. Ita ingustias illas manibus, & nisu totius corporis, dilatavit, ut ex speluncâ salvus ad suos eraderet. Mox irruptione in agrum & urdem Spartanam factâ, novis caedibus ostendit se evasisse. Miraculi hoc instar: Lacedaemoniis erat, qui dudum exstinctum credidetant Aristomenem. Ita in multos adhuc annos Messenii bellum contra Spartanos ejus dictu continuârunt, arce belli in monte Da constitutâ, donec tandem noctu proditione expugnarentur. Tùm verò Aristomenes per medios hostes viam sibi ferro aperuit, ac primò in Siciliam, deinde Cretam se contuit. Reliquiae Messeniorum in Siciliâ struxerunt Urbem Messenam, quae hodieque eleberrima est. A. M. 3417. Solon, Atheniensium legislator, Cyrrham urbem post diuturnum obsidium helleborô expugnavit. Quippe hellebori radices in aquam, quam obsessi bibebant, injecitur, unde alvi fluxu correpti, urbem dedere coacti sunt. A. M. 3460. in Siciliâ regnavit Phaelaris, Agrigentinorum Tyrannus famosissimus. Hic est ille, qui aeneum habuit taurum, ab Perello artifice ita formatum, ut ei inclusi homines, cùm subjectis prunis torrerentur, mugitum bovis instar ederent. Sed Phalaru Perillum primum omnium bovi huic inclusit, ipse suum, dixit, imbuat author opus.","prev":{"citation":"Orbis politicus 22-3","label":"MEMORABILIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/22-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/22-3"},"next":{"citation":"Orbis politicus 24-3","label":"MEMORABILIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/24-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/24-3"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}