{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 41","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/41.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Intellexerant enim Russi, quod supremus Princeps Christianorum appellaretur CAeSAR: quapropter ne ipso essent inferiores, & ipsi nomen Caesaris assumserunt, & sese vocari jusserunt Czar, quòd eandem apud ipsos significationem cum nomine Caesar habet. Iohannes Basilides Regna Tartarica Casan & Astrachan subegit, ac limites imperii Rußici usque ad Persiam ac Mediam propagavit. §. 2. Post Iohannem Basilidem Russi susceperunt expeditiones versus Septentrionem & Orientem, ac colonias deduxerunt usque ad Oceanum glacialem, ac innumeros populos ad Christianam religionem sive Graecam adduxerunt, non bello, sed legationibus: cùm illis ostenderant bona & commoda, quae ex conversatione Russorum possent consequi. Ita Samojedae; Obdora, Condorae, Iugoris Lucumores, Molgiomas, & quamplurimi alii populi spontè se subjecerunt Imperatori Russorum, & ab illo in fide Christiana, pro captu gentis, utcunque fuerunt instructi. Hodiè Imperium Russorum versus Septentrionem ac Orientem non habet certos limites, sed magis magisque commerciis ac coloniis dilatatur. Credunt hodierni Russi suum ALEXIUM Michalovvitz fore Quantum Monarcham & Christum visibilem in terrâ, sicut tetulerunt fide digni in nupero bello Sveco-Polonico à Russis capti, qui id ex Patriarcha eorum audiverunt, cum Riga obsideretur. De quo aliàs. VIII. Hostes Imperii Rußici sunt Tartari, Poloni, Sueci, & Turcae.","prev":{"citation":"Orbis politicus 40","label":"III. DE IMFERIO RUSSICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/40"},"next":{"citation":"Orbis politicus 42","label":"III. DE IMFERIO RUSSICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/42"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}