{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 46-3","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 46-3","ref":"46-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/46-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/46-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/46-3.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"Deinde Castellum Novt, firmissimum Turcarum p: pugnaculum Hungaria. Hungaria ad utramque Danubii ripam amoenissimè jacet, coelo soloque beata, & fertilissimis in Europa Regionibus praeferenda. Immensa boum agmina in vicinas Regiones quotannis emittit. Aeris tamen temperies, exteris praeserrim adversa, quod noctu ninio frigore inhorrescat, media verò luce omnia comburat. Vix ulsa regio magis metallorum ferax, & pilces ipsa copia similes facit: sunt etiam praestantissimae Theriae, & multa Naturae miracula in ei reperiuntur. Incolae. Perpetua cum Barbaris bella Hungarorum nativam indolem multum ab origine suâ mutarunt. Vulgus praedae avidu.n. Hinc intuta itinera, & nullo discrimine amicos atque hostes habent. Equorum studiosissimi, vestes quoque atque, alia ad pompam exigunt. Vestitus illis S: tharum atque Orientalium more: Togis & Tunicis delectantur, acinace ad latus appenso, Nobiles excelso animo, & pro tuendi majorum praerogativâ acerrimi, sed Germanos supra alias gentes odêre, sive bellum, quod vel inter se, vel contra Turcas gessere, aemulationem accendit, sive ipsa Naturâ, quod & alibi fecit, Hungarorum & Germanorum naturam discrevit. Divisio. Dividitur Hungaria in duas partes, Superion. & inferiorem. Comitatûs in universum quinquaginta complectitur.","prev":{"citation":"Orbis politicus 45-5","label":"AFRICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/45-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/45-5"},"next":{"citation":"Orbis politicus 47-5","label":"AFRICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/47-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/47-5"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}