{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 49-2","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 49-2","ref":"49-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/49-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/49-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/49-2.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Superioris Saxoniae sunt Veimar, Aldenburg, Gotha, Coburg, Naumburg, Lausnitz Axonia Superior dividitur in plures extra Electoratum Ducatûs, quibus post obitum Joh. Georgii I. Electoris accesserunt Naumburg & pars Lusatiae. . Ducatus Weimar transfertur ad lineam Ernestinam. De linea Albertina & Ernest. nam suprà in Electoratu Saxoniae actum fuit. Haec translatio facta fuit in bello Smalcaldico à Carolo V. cùm captus esset Iob. Fridericus, A. 1547. Is cùm se abdicare Electoratu & Saxonia cogeretur, filii ejus in Thuringiâ Ducatum Weimariensem acceperunt: unde descendit linea SaxoWeimariensis. Weimar olim Comitatus fuit, cujus Comes Hermannus A. 1342. à Friderico, Landgravio Thuringiae, quem contemtim Fritz appellaverat, Comitatu exutus fuit. II. Vinarienses in solidum renunciant Electoratui. Joh. Fridericus post mortem Mauritas Electoratum reperiit: sed postea transactione cum Augusto initâ pro se & successoribus suis, quamdiu superstes foret linea Albertana, renunciavit. Idem A. 1555. Academiam Ienensem fundavit. III. Grimmenstein solo aequatur. Causa fuit bellum Gothanum, excitatum à Joh. Friderico II. Duce Vinariensi, svasu Wilhelmi Grumbachii, & aliorum Imperiô rebellium: unde proscriptus ab Imp. Maximili. ano II. & Gothae obsessus fuit; quâ captâ, arx 1. expugnabilis Grimmenstem fundito diruta fuit. N. AVinariensibus descendunt Duces Altenburgi & Gothae. Inter Altenburgicos Duces & Gothanos lis est de praecedentiâ. Dux Gothanus hodiè est Ernestus, qui Principatum eintione admodum dilatat, & arcem Gothanam à fundamentis instauravit, ac pro Grimmenstem appellavit Fridenstein Saxoniae Inferioris est Bruns vicensis, Luneburgensis, Meklenburb. Lauenburg. Pomeran. Holsatiae.","prev":{"citation":"Orbis politicus 48-3","label":"NEOBURGICUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/48-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/48-3"},"next":{"citation":"Orbis politicus 50-2","label":"BRUNSVIC. LUNEBURGENS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/50-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/50-2"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}