{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 56","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/56.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"Nam cùm Hispania ingens terrarum spatium ambitu suo complectatur, pauci tamen Incola pro tanto corpore reperiuntur, & magnam partem desolata atque inculta jacet. Causa reperitur triplex (1) propter colonias, quas in Americam & Indiam Orientalem frequentissimas duxit. (2) propter bella externa Halica & Belgica, quae omne robur Juventutis Hispanicae exhauserunt. (3) ob proscriptionem Iudaeorum & Maurorum. Nam Ann. C. 1610. ex Hispania pulsi fuerunt novi Christiani, h. e. quicunque ex Mauris abnegato Mahomete religionem Christianam amplexi fuerant. Horum numerus superavit plus quàm duodecies centena millia hominum; ita, ut integra in Hispaniâ provinciae desolatae jaceant, quae olim fuerunt populosissimae. §. 3. Contra hanc hominum inopiam varia excogitata fuerunt consilia, sed praecipuum in eo consistebat, ut matura conjugia & procreatio liberorum multis privilegiis & immunitatibus promoverentur: Si quis 18. anno aetatis uxorem duceret, liber erat a tributo. Si quis sex liberos masculos simul viventes procrearet, is majoribus adhuc dignitatibus fruebatur. IX. Hispani exteris populis sunt exosi. Propter mores superbos & tyrannidem.","prev":{"citation":"Orbis politicus 55","label":"DE REGNIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/55"},"next":{"citation":"Orbis politicus 77","label":"DE REGNIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/77"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}