{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 62","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/62.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Proximum est, ut occupent urbes, ac illas ut proprium Patrimonium invadant, donec sibi omnia stipendia plenè sunt persoluta. Sed unicum exemplum sufficiat direptio Antvverpiae A. C. 1575. ubi Hispani tumultuantes ditissimam totius orbis terrarum Urbem, miserabiliter diripuerunt, incensa & combusta Curiâ, civium multis millibus occisis, ditissimis mercatoribus spoliatis, ut apud Stradam & alios belli Belgici Scriptores videri potest. XVI. Neapolitani in rebelliones sunt proni. Intra annos 460. Neapolitani 28. insignes rebelliones commiserunt. Sed omnium famosissima fuit, quae accidit A. 1647. cùm quidam piscator nomine Thomas Angelus, sive ut Itali loquuntur, Mas Angello, totam civitatem Neapolitanam horribili tempestate & tumultu commovit, plusquam 200000. Civium solo nutu gubernavit, ac pro arbitrio dominatus fuit. Duravit haec rebellio non amplius decem diebus, intra quos Mas Angello brevem suam Majestatem, à sicariis occisus, finivit. Exstat tota ejus rei historia tot mirandis casibus referta, ut nisi nostris temporibus accidisset, fabulis posset annumerari. §. 2. Quapropter Reges Hispaniae cùm viderent Neapolitanos, tanquam ferocem aliquem & effienem equum levissimo impulsu in furorem & cursum abripi, (nam etiam equo effreni pro insigni & symbolo utebantur:) tribus castellis firmissimis tanquam frenis quibusdam ac ephippiis hunc ferocientem eqvum castigarunt, & Sessorem, hoc est, Regem suum pati docuerunt. Quemadmodum eâ de re Trajanus Boscalini pluribus videri potest.","prev":{"citation":"Orbis politicus 81","label":"DE REGNIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/81"},"next":{"citation":"Orbis politicus 63","label":"II. DE REGNO GALLIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/63"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}