{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 62-4","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 62-4","ref":"62-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/62-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/62-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/62-4.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Fuit enim sedes Caliphae sive summi Pontificis Muhamedanorum, qui solus jus ac potestatem habet coronandi ac declarandi Imperatorem fidelium, quem ipsi vocant Emirelmus, Menina, ex quo vocabulo natum est monstrosum illud Admiralii Murmelii, quod occurrit frequenter in historiis Christianorum. Haec urbs Bagdad corruptè ab Europaeis vocabatur Beldach, vel etiam Babylon, obsessa fuit à Turcis, & etiam expugnata An1629. quae obsidio tres continuos duravit annos, & totius Asiae viribus vel oppugnata fuit, vel defensa. Imperator Turcarum 1300. hominum millia in castris suis habuit, 300. millia in oppugnatione perierunt, tandem proditione illâ potitus fuit, eaque quotidianis Persarum expeditionibus iterum reposcitur. Recuperavit Shah Sesi, iterumque amisit. In Arabia duae imprimis urbes sunt magni nominis, nimirum Macea, quae sedes prima est Religionis Mahumedanae, & ad quam ex universa Asiâ & Africâ peregrinationes suscipiuntur ab illis, qui singularem quandam Sanctitatem affectant. Non quòd ibi sepultus sit magnus Pseudo-propheta Mahom id, quemadmodum Europaei fabulantur, multò minus, quòd corpus ejus vi magneticâ in aëre & in cistâ ferreâ pendeat, sed quòd ibi templum vetustissimum, & in eo lapis niger, quem Caabam vocant, & qui summâ quadam religione ab illis colitur. Altera urbs est Medinatalnubi, id est ivitas Prophetae, in quâ Mithomed sepultus, ideò illa quoque sanctitatis ergò frequentatur.","prev":{"citation":"Orbis politicus 61-3","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/61-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/61-3"},"next":{"citation":"Orbis politicus 63-4","label":"63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/63-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/63-4"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}