{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 68-3","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 68-3","ref":"68-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/68-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/68-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/68-3.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Ex quibus celeberrima fuerunt; Regnum Asturiae & Legionis, Naarrae, Aragoniae, Castiliae & Portugalliae, quae initiò admodum exigua cùm essent, paulatim expulsis Saracenis tandem universam Hispaniam complexa sunt. Anno 716. I. Rex Asturiae fuit Pelagius, ex Regio Gothorum Sanguine oriundus, quorum omnis vita in perpetuis contra Mauros sive Saracenos bellis transacta. Ex his tertius ordine Alphonsus II. ob haeresin Arianam exstirpatam Catholicus dictus fuit, quem titulum longo tempore intermissum, superiori seculo Ferdinandus recepit, & eo hodieque Reges Hispaniae utuntur. Quintus Aurelius quotannis Virgines certo numero Mauris in tributum persolvit. XIV. Ordonius II. fuit, sub quo A. 890. Castilia à Regno Legionis defecit, & duos sibi Judices creavit, quorum alter jus, alter bellum curaret: post hos Castilia Comitibus paruit. Anno 1006. Ex quibus Sanctius primus Regem Castiliae se appellavit, quod regnum imposterum omnium in Hispaniâ amplissimum & potentissimum esse coepit. Anno 1024. Huic successit Ferdinandus I. Rex Victoriosissimus & Justissimus. Qui moriturus Regna sua inter tres filios ita divisit, ut uni Castiliam, alteri Asturiam & Legionem, tertio Galliciam traderet. Anno 1066. Alphonsus VI. Toletum Saracenis eripuit. Ejus tempore coepit regnum Portugalliae, Ferdinandus III. Hispalim, Cordubam, & magnam Hispaniae partem Mauris eripuit, eosque in angulum Regni Granadensis compulit.","prev":{"citation":"Orbis politicus 67-3","label":"MEMORABILIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/67-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/67-3"},"next":{"citation":"Orbis politicus 69-3","label":"MEMORABILIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/69-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/69-3"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}