{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 85","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/85.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Papa dilapsus fuit propter divortium cum uxore suâ Catharina, & quia Papa nolebat se accommodare ipsius voluntati, hinc omnia Monasteria & Abbatias per totam Angliam funditùs destruxit, ac se ipsum constituit caput Ecclesiae, & novam quandam religionis formulam promulgavit, quae ambigui sensus erat. Occidebat & comburebat omnes, quicunque ipsius auctoritati refragarentur, ita ut unâ die combusti vel occisi fuerint hîc Romano Catholici, alibi Lutherani, alibi Anabaptistae; adeoque incertum esset, quam potissimùm religionem vel approbaret vel improbaret Rex, quia omnibus aeque videbatur infensus. III. Eduardus VI. Religionem Reformatam introduxit. Quanquam Henricus VIII. auctoritatem Papae sustulisset; retenta tamen nihilominus fuit fides Ecclesiae Romanae; donec Eduarduis VI. ad Regnum pervenisset. Is enim cùm esset minorennis, tutores & gabernatores nactus fuit religioni aeformatae addictos: Quos inter praecipuus erat Thomas Cranmero, ArchiEpiscopus Cantuariensis: à quibus in Religione Reformata fuit institutus, adeò, ut per totam Angliam abolita fuerit Missa. Fuit enim Eduardus VI. sui aevi miraculum, cùm propter pietatem erga Deum, tùm propter justitiam erga subditos, ac eruditionem, & omnium artium linguarumque cognitionem admirabilem, ita quidem, ut incomparabilem Principem daturus fuisset Britanniae, nisi mors fato propera, vel ut alii suspicantur, dolus anno aetatis 16. ipsum sustulisset. IV. Maria Papae auctoritatem restituit. Post praematuram mortem Eduardi VI. magnae in Anglia fuerunt controversiae de successione Regni. Quippe duae filiae Henrici VIII. Maria & Elisabethae, testamento Eduardi VI. à successione excludebantur.","prev":{"citation":"Orbis politicus 84","label":"III. DE REGNO BRITANNIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/84"},"next":{"citation":"Orbis politicus 86","label":"III. DE REGNO BRITANNIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/86"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}