{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 90","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/90.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Nam passim totâ Angliâ colles & tesqua ovibus conspersa cernuntur, quae nullo custode toto anno liberè pascuntur. Anglia enim caret lupus, unde ovium greges absque ullo metu summâ libertate vagantur, & cùm coelum ibi sit molle ac temperatum, etiam mediâ hyeme sub dio agunt, neque unquam nisi asperrimâ, quanquam id rarum, hyeme in stabula compelluntur. §. 3. Quae autem causa sit, cur Anglia lupis destituatur, variè apud exteros disseritur. Nam cùm in Scotiâ frequentes reperiantur, quae Angliae contigua est, mirum videri queat, cur non in regionem ovium frequentissimam pabuli ergò excurrant: neque aeris temperies ipsis adversatur: passim enim in Magnatum vivariis lupi captivi conspiciuntur. Historici causam referunt in priscorum Regum industriam, qui totam luporum progeniem hac arte exstinxerint, ut, si quis capitis poenam fuisset promeritus, pro magnitudine delicti tot lupos occidere, & illorum capita ad judicem deferre teneretur. Ita tandem tot inquirentium sedulitate nulli amplius lupi reperiri potuerunt. Verùm neque haec causa sufficere videtur: Sed unica ratio est multitudo canum, quorum tanta ferocia est, ut etiam cum leonibus atque ursis decertent. Quippe nulla regio totius orbis canes alit Moloßis Anglicis pares.","prev":{"citation":"Orbis politicus 89","label":"III. DE REGNO BRITANNIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/89"},"next":{"citation":"Orbis politicus 91","label":"III. DE REGNO BRITANNIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/91"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}