{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Orbis politicus 90-3","citation":"Georg Horn, Orbis politicus 90-3","ref":"90-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/90-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/90-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/90-3.md","author":{"name":"Georg Horn","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn"},"work":{"title":"Orbis politicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"quantas ille in carcere miserias pertulerit: nihil umen sibi molestiùs fuisse dicebat, quàm foetorem cadaverum humanorum, quo ipsum hostes enecare conabantur. Tandem noctu i sicariis quibusdam, adacto per inferiora candente ferro ne ullum externae mortis indicium esset, immaniter necatus fuit, & audito toto passim castello horrendi morientis damores & boatus. Et tantarum calamitatum alia causa non fuit, nisi quòd nimiùm addictus esset cuidam Petro Gavestono, ejusque amicitiam praeferret desideriis populi sui; Filium & successorem habuit Eduardum III. omnium Angliae Regum maximum & invictissimum. Hic est ille, qui Philippo Valesio de successione in regitum Gali. controversiam & bellum movit, eum maximis ad Slusam Flandriae & Creptacum praeliis vicit, ipsumque Regem Gall. Johannem in praelio cepit, de quibus supra. Sed quàm felix bello Eduardus, tàm infelix successore Richardo II. fuit. Hic nihil perterritus lamentabili morte Ednardi II. eadem planè negligentiâ Rempubl. administravit, & dum adulatoribus quibusdam, ex quibus praecipui erant Spenseri, patulas aures indulget, odium populi incurrit, & ab omnibus desertus, regno spoliatur, ac in carcerem conjicitur, in quo fame necatus fuit. Quippe cibus ipsi apponebatur, sed eum tangere aut gustare non licuit. Ita Tantali instar miserè tortus, & fame acarnificatus fuit. Alii referunt securi perussum fuisse. Filius erat Eduard. Nigri, Principis Valliae, illius, qui in praelio Pictaviensi lobannem, Regem Franciae, ceperat, & ut patrem habuerat summae virtutis ac fortitudinis, ita ipso nihil graviùs & infeliciùs, Richardo II. necato, Regnum Angliae pervenit ad familiam Ducum Lancastria, Ex quâ primus regnavit Henricus IV. Ei suc cessit Henricus V, qui totam ferè Gall. expugnavit, & ductâ Catharina Caroli VI.","prev":{"citation":"Orbis politicus 89-3","label":"MEMORABILIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/89-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/89-3"},"next":{"citation":"Orbis politicus 91-3","label":"MEMORABILIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/91-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/91-3"},"credit":{"text":"Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus","quality":"ocr"}}