{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Narratio prima 21","citation":"Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/21.md","author":{"name":"Georg Joachim Rheticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus"},"work":{"title":"Narratio prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Proinde cum Mars in vespertino ortu louis sidus magnitudine aequare videatur, vt nisi igneo fulgore discernatur: in apparitione autem & occultatione vix à secundae magnitudinis stellis discerni possit: sequitur ipsum proximè ad terram vespertino in ortu accedere: contra in matutino quam max. procul abesse, quod certè ratione epicycli nullo modo contingere potest. Terrae igitur, ad Martis & aliorum planetarum motus restituendos, alium locum deputandum esse patet. Quarto hac vnica ratione commode fieri posse D. preceptor videbat, vt quod maxime proprium circularis motus est, omnes reuolutiones circulorum in mundo aequaliter & regulariter super suis centris, & non alienis mouerentur. Quinto eum non minus Mathematicis, quam Medicis statuendum, quod passim Galemus inculcat: Μηδὲν ἐικῆτην φύσιν ἐργάχεσθαι Et, ὄυτωσ ζιναι τὸν δημίουργον ἡμῶν σορον ὡς μὴ μίαν ἕκαστον τῶν ἐπὸ ἀντοῦ γεγονότον ἔχειν τὴν χρείαν, ἀλλὰ καὶ δύν, καὶ τρεῖσ, καὶ πλείους πολλάκισ, Quare, cum hoc vnico terrae motu, infinitis quasi apparentijs satisfieri videremus, Deo naturae conditori eam industriam non tribueremus, quàm communes horologiorum artifices habere cernimus, qui studiosiss. cauent, ne vllam instrumento rotulam inserant, que aut superuacanea sit, aut cuius alia, paululum mu tato situ commodius vicem suppleat? Et quid D. praeceptorem moueret, vt tanquam Mathematicus aptam motus terreCum videret tali ni globi rationem non assumeret? assumpta hypothesi ad certam rerum coelestium doctrinam constituendam, nobis vnicam octauam sphaeram, eamque immotam, Sole in medio vniuersi immoto: In motibus verò reliquorum planetarum eccentrepicyclos aut eccentreccentricos vel epicycli epicyclos sufficere. His accedit, quòd motus terrae in suo orbe, omnium planetarum, excepta Luna, argumenta conficiat, quique vnus solus, causa omnis diuersitatis motus esse videatur, quae videlicet in tribus quidem superioribus à Sole: In Venere autem & Denique & hunc motum Mercurio circa Solem apparet. efficere, vt vnica saltem in latitudinem deferentis planetae deuiatione quilibet planetarum sit contentus: Sicque princi paliter planetarum motus tales etiam hypotheses exigere. Sexto & postremo hoc maxime D.","prev":{"citation":"Narratio prima 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/20"},"next":{"citation":"Narratio prima 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/22"},"credit":{"text":"Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima","quality":"ocr"}}