{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Narratio prima 31","citation":"Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/31.md","author":{"name":"Georg Joachim Rheticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus"},"work":{"title":"Narratio prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Tam paucis & ceu in vno ora be, tanta rerum doctrina comprehenditur. In primi motus doctrina nihil venit mutandum. Quae enim est proprietas eorum, quae sunt adinuicem, maxima declinatione constituta, eadem ratione inuestigabuntur reliquae rum etiam partium Eclipticae declinationes, ascensiones rectae, in toto terrarum orbe vmbrarum & gnomonum ratio, dierum quantitates, ascensiones obliquae, stellarum ortus & occa Hoc tamen inter has & veterum hypotheses insus. &c. terest, quòd in illis contra ac à veteribus praeceptum est, stellato in orbe praeter eclipticam, nullus circulus imaginatione proprie describatur. Reliqui verò, vt sunt aequinoctialis, duo tropici, arctici & antarctici, horizontes, meridiani, omnesque alij ad doctrinam primi motus pertinentes circuli, verticales, altitudinum, paralleli, coluri &c, in terrae globo proprie designantur, & per relationem quandam in coelum referuntur. Eorum autem quae circa Solem apparent, praeter apparentiam diurnae circa terram reuolutionis, quam cum omnibus stellis & planetis reliquis communem habet, & quae Ptolemaeus ac recentiores proprijs Solis motibus tribuerunt, accidunt ei & ea, quae circa mutationes punctorum solsticialium aequinoctialium, & stellarum ab ijsdem elongationes, atque apogij à stellis fixis variationes contingere deprehenduntur. Quae omnia se nostris oculis offerunt, haud secus, ac si Sol & stellarum orbis mouerentur. Quomodo enim in oriente emergere seu oriri, & paulatim supra horizontem eleuari, donec meridianum pertingant, à quo pari ratione descendere, deinde inferius hemispherium permeare, indiesque diurnas suas reuolutiones conficere vulgò credantur, ex primo motu, quenterrae D. praeceptor iuxta Platonem tribuit, satis euidentes causas habet. Quod autem Sol nobis secundum signorum consequentiam progredi vi deatur, atqui atqui tali motu eclipticam describere, & tempus annuum comstituere nobis persuadeamus, per alterum motum, quem D. praeceptor terrae tribuit, fieri potest.","prev":{"citation":"Narratio prima 30","label":"30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/30"},"next":{"citation":"Narratio prima 32","label":"32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/32"},"credit":{"text":"Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima","quality":"ocr"}}