{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Narratio prima 51","citation":"Georg Joachim Rheticus, Narratio prima 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/51.md","author":{"name":"Georg Joachim Rheticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus"},"work":{"title":"Narratio prima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"praeceptoris tabulis prosthaphaeresium planetarum habetur. Alteram porrò orbis magni vtilitatum partem, haud illa leuiorem, in Veneris & Mercurij Theoria nanciscemur. Cum ramque nos hos duos planetas ex terra tanquàm è specula obseruemus, & si ipsi non aliter atque Sol fixi manerent, tamen nos, quia per orbis magni motum circa eos circumducimur, nihilo minus ipsos planetas, vt Solem, suis motibus zodiacum peraEt quia obseruationes testantur. Venegrare putaremus. rem et Mercurium in suis orbibus etiam proprijs moueri motibus, praeter Solis motum medium, quo in succedentia feruntur, & aliae quoque in eis apparentiae per accidens, ratione orbis magni conspicientur. Principio enim orbes eorum, epicyclos putabimus, qui tanquam proprijs deferentibus cum Sole aequalibus passibus zodiacum conficiant: sic terra existente ad perigium primorum deferentium, toti ipsorum orbes in eccentrici apogio existimabuntur, & contra ad apogium orbes in perigio. Praeterea quemadmodum planetis superioribus apogia & perigia per respectum ad planetas, ipso in orbe magno determinantur, ita econuerso in Veneris & Mercurij orbibus, respe ctu centri terrae vbicumque fuerit signantur, & pro motum terrae annuo per omnia deferentium loca pertrahuntur. Termini diametri deferentis mobilis, quae lineae medij motus Solis, scilicet quae excentro orbis magni in terrae centrum aequidistanter mouetur, sunt absides mediae. Absides quae in parte deferentis mobilis, opposita terrae, summae: quae in propiore, infimae haud iniuria vocabuntur. Si autem motus terrae annu us quiesceret, cum Venus in nouem mensibus suam reuolutio nem, vt supra dictum peragat, & Mercurius quasi in tribus, qui libet in suo temporis spatio, bis nobis è terra cum Sole coniun gi, bis stationarius, bisque extremos limites in deferentium curuaturis contingere: semel autem matutinius, vespertinius, retrogradus, directus, apogaeus et perigaeus appareret.","prev":{"citation":"Narratio prima 50","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/50"},"next":{"citation":"Narratio prima 52","label":"52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-joachim-rheticus/narratio-prima/52"},"credit":{"text":"Georg Joachim Rheticus, Narratio prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Narratio_prima","quality":"ocr"}}