{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera 73","citation":"George Buchanan, Sphaera 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/73.md","author":{"name":"George Buchanan","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan"},"work":{"title":"Sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera","urn":null},"verse":true,"words":321,"text":"Nec tamen occasus simplex est nomen & ortus\nNec modus & ratio: nam cum velocior ignis\nAssequitur Solem, & radiorum luce corusca\nObsessus latet, & languentia lumina condit,\nHunc primus vigil excubijs de nocte requirens,\nOccasum vocat, has vicino Sole latebras.\nIndè vbi iam Phoebo se profert manè relicto\nStella iterum, & paulum Solis velocior axem\nPraeuenit emergens, ortum dixêre Poetae.\nHeliacum vulgus nomen fecise, quòd ortum\nHunc atque occasum faciat vicinia Solis.\nQuin etiam quoties coeli per coerula templa\nStella pari cursu iungit sua lumina Soli\nVnà oriens, pariter sera se nocte recondens,\nCosmicon hunc ortum Graij dixêre, Latini\nMatutinum: obitus, primo cum vesperus ortu\nCum stella occiduo se condit in aequore, Graijs\nAchronicos, Latio sed vespertinus habetur.\nHi tres ver sus in nonnullis exem plaribus de siderantur. Multiplicem esse ortum & occasum. Heliacus ortus & occasus. Cosmicus ortus & occasus achro nicus.\nAt quae Sole nouo subitò exoriente recedunt\nVltima de coeli statione, & lumina Ibero\nAEquore demergunt, & rursus nocte resurgunt,\nEoique faces ostendunt margine coeli\nQuum Sol Hesperias praeceps descendit in vndas:\nCosmicum eum lapsum dicunt atque achronicum ortum.\nVespertinum ortum matutinumque receptum\nAusonij dixêre senes: quique arua colentes\nSpectabant coeli faciem, quique aequora velis\nPermensi, & ducibus per spumea caerula stellis\nIunxerunt varias vaga per commercia gentes,\nEt qui per memores signarunt secula fastos.\nNec tamen astrifero fulgentia sidera coelo\nmnibus in terris vno se tempore condunt,\nAut retegunt, cunctis neque sese aequaliter oris\nOstendunt spatio aequali, sed quas super vrbes\nEuolat Aequator, luces cum noctibus aequans,\nSidera cuncta illis semper surguntque caduntque\nMomentis paribus lucent, paribusque teguntur,\nCondita sub terras vel condita lumine Solis.\nNec quicquam in latis flammarum atque aetheris oris,\nQuod non sese illis voluendo praebeat anno.\nAt quibus à terra sese altius exserit Arctos,\nPeruigiles totis hi cernunt noctibus ignes,\nQui sibi commissa nusquam è statione recedunt.\nQuoque magis fugit a flabris Aquilonis acutis\nStella oriens, vigiles ostendit tardius ignes,\nEt tanto subit Hesperias maturius vndas.\nSed quibus infernis lucens Antarcticus oris\nLumi","prev":{"citation":"Sphaera 72","label":"FINIS LIBRI TERTII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/72"},"next":{"citation":"Sphaera 76","label":"FINIS LIBRI TERTII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/76"},"credit":{"text":"George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan)","quality":"ocr"}}