{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera vii","citation":"George Buchanan, Sphaera vii","ref":"vii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/vii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/vii.md","author":{"name":"George Buchanan","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan"},"work":{"title":"Sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"In his quae in autographo mihi minùs satisfaciebant, opera viri doctissimi Doctoris Iohannis Pincieri praeceptoris mei vsus sum, à quo obnixè contenderam, vt hunc laborem studijs adolescentum desudaret. Huius igitur studio effectum tandem est, vt si omnia ex exemplari nostro sublata non sint, certè paucissima iam vitia restare videantur. Si quis igitur (omnibus sanè, vt voluimus, mederi non licuit, ne in Scripta tanti authoris plus iuris, quàm par erat, nobis sumeremus) exemplar magis castigatum habeat, id mihi certè longè gratissimum erit, si in lucem proferat: & ad hoc ipsum prę standum vel maximè illum adhortor, tantum ab est vt impedimento esse velim. Ego certè ingenuè fateor, in eo reuisendo nos tanta religione vsos esse, vt nunquam, nisi transcriptorum mendis enormibus coacti, ab autographo recederemus. Si quae diuersae lectiones occurrebant, retinuimus eam quae nobis maximè genuina videbatur: alias in margine adiecimus. Hunc laborem tibi Generose Comes dedico, vt quod opusculum alij obnixè à me diuulgari contenderunt, id sub nominis tui patrocinio & fauore in lucem exeat.","prev":{"citation":"Sphaera vi","label":"vi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/vi"},"next":{"citation":"Sphaera viii","label":"viii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/viii"},"credit":{"text":"George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan)","quality":"ocr"}}