{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia pro circulatione sanguinis 108","citation":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/108.md","author":{"name":"George Ent","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent"},"work":{"title":"Apologia pro circulatione sanguinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Ignem autem dum dico, intelligo flammam, & ignem agentem in materiam aliquam combustilem: ignis enim, qui jam genitus est, & emanavit, nullâ ventilatione indiget, ut praeservetur: talis in praecluso furno diutissimè perseverat, quia facilè emigrare non potest: At verò qui ardet, & è materia aliqua novum ignem prolicit, intercepto aere statim extinguitur. Similiter, spiritus ignei in arteriis nullo aere opus habent; habent autem maximopere in corde, in quo flamma ardens aere privata extinguitur. Quemadmodum in cucurbitulis medicis, furno clauso, alibique fieri, cuilibet notum est. Idque evenit, quia ignis ab aeris nitro (supra rorem nominavi) fovetur. Quantoque plus nitri in aere continetur, tantò potentiùs flamma urit. Inde hyeme, sudo coelo, quo tempore aer nitrosior est, (aestivo namque calore, sal iste, utpote volatilis, sublimatur altiùs, & dissipatur) focus incalescit magis, citiusque absumitur, & coeruleâ flammâ nitri copiam testatur. Tempore autem pluvio & nebuloso, contrarium accidit; quia sal iste ab humido liquescit, & cum eo in terram labitur ut eandem foecundet. Hanc ob causam, aqua pluvia prae caeteris aquis de nitro participat, & magis abstergit. Quod norunt mulieres, quae Mercurial. praelect.I 3 potiùs dealbant pannos aquâ pluviâ, quàm aquâ aquâ putei, aut fluminis. Illa virtus est, ob quam spiramus: quâ sine, aer non nisi damno nostro accesserit. Ita è putridis stagnis, antrisque Mephitim olentibus, aer pestilens, nitro hoc orbatus, spirat, qui animantibus certam necem adfert. Verùm haec omnia facilè difflabunt illi. qui non aeris substantiam, sed nudam ejus qualitatem solùm cor ingredi affirmant. Per respirationem, inquit Aquapendens, aer ad cor non pervenit, sed in pulmones duntaxat: at per pulsum in cor attrahitur.","prev":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 107","label":"DIGRESSIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/107"},"next":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 109","label":"DIGRESSIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/109"},"credit":{"text":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis","quality":"ocr"}}