{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia pro circulatione sanguinis 141","citation":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 141","ref":"141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/141.md","author":{"name":"George Ent","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent"},"work":{"title":"Apologia pro circulatione sanguinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Nam quae subdis, de copia sanguinis pulmonibus nutriendis destinatâ, prorsus frivola sunt, & vel cerbellotico jure (ut tuis verbis utar) à te inventa, vel ab aliis temere mutuata, nunquam verò à nobis concedenda. Caeterùm, postquam cordis motibus moti, &c. Relicto corde, ad auriculas secedamus; ut constet, quàm praeclarè Parisanus, qui aliàs auditùs historiam mirabiliter mortalibus explicuit, de iisdem philosophetur. Certè non tam olim ovavit populus Aegyptius, invento suo Osiri; quàm ille, reperta hâc chimaerâ. Negas, auriculis propterea opus esse, ut inde sanguis guttatim cordi suppeditetur, qui aliàs viâ declivi confertim in illud irrueret: idque ideo, quia sanguis attrahitur ad usum: quare haud majore copiâ, quàm par est. At recordare, precor, rationum tuarum, quibus valvulas aortae praefixisti; & desine hujusmodi quisquilias objicere. Ibi enim similiter sanguis splenicus (ut vis) à corde attrahitur: & tamen summa prudentiâ (215) valvulae constructae sunt, nè impetu & copiâ ingrediens, cor laederet. Quod tamen à Bauhino dictum, sub. §. 85. sannas. In iis animalibus, quibus pulmones desunt, vena cava immediatè sinistrum ventriculum ingreditur. Quod nostrae causae nullam difficultatem parit. Neque ille positus auricularum est, ut delabenti sanguini recipiendo sint inidoneae, quicquid tu in contrarium effinxeris. Quare ratio nulla est, cur Harvens uspiam lamentetur, nisi fortè prae gaudio lachrymet, quòd à tam elumbi adversario, sua firmiùs stabiliri videat. Verùm enimverò ad rem, &c. Prope est, ut de te credam, quod Galeno objicit Argenterius: non solitum te, scilicet, tua relegere. Fieri-ne enim aliter potuit, ut tot dissonas sententias in paucis aliquot paginis conscriberes?","prev":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 140","label":"140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/140"},"next":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 142","label":"142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/142"},"credit":{"text":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis","quality":"ocr"}}