{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia pro circulatione sanguinis 179","citation":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 179","ref":"179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/179.md","author":{"name":"George Ent","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent"},"work":{"title":"Apologia pro circulatione sanguinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"De modo etiam, quo sanguis ad cor pervenit, dictum est pridem, quantum satis. Quoniam verò expulsionis, quae fit pulmonum operâ, toties meministi: lubet tandem hanc rem paulò accuratiùs dispicere. Respiratio interdum est actio mista: animalis enim est, quatenus ope musculorum thoracis celeriorem eam, aut tardiorem facere possumus: naturalis est, quatenus non sinit nos torpere, nè ad momentum quidem; adeoque pari cum vita passu ambulat. Principium posterioris hujus motûs, non est in thorace, ceu musculis intercostalibus. In apoplexia enim, ubi respiratio diminuta est, si non ablata; musculi tamen pectoris evidentiùs operantur, quàm in febre ardente, quamvis in hac maximus sit usus respirationis. Imò in paralysi manifesta musculorum thoracis, nulla adest spirandi difficultas, nullaque angustia, dummodo non adsit apoplexia. Et contrà, in angina eadem vigent symptomata, cùm tamen nulla adsit resolutio. Neque ab ipsis pulmonibus respiratio contingit: nervi enim, & musculi, spontanei motûs instrumenta, desiderantur. Nec etiam à Diaphragmate, cujus cum pulmonibus nulla talis colligantia, ut id praestare possit. Quid igitur, inquies, est illud, quod facit tumorem pulmonis? Motus, inquam, sanguinis ad sinistrum ventriculum; ad quem eo pacto pellitur, quo oleum ad lampadem. Idemque etiam Aristoteles videtur voluisse, ubi ait, Pulmonem motus principium à corde habere. Ideoque ad quaternos, aut quinos cordis pulsus, unica duntaxat contingit respiratio: quia plusculum sanguinis requiritur ad pulmonum elevationem; quod ubi factum est, sanguis ille in auriculam sinistram, paulatim depluit: indeque evenit necessaria pulmonum subsidentia: non autem compressio illa, quam tu commentus es.","prev":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 178","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/178"},"next":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 180","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/180"},"credit":{"text":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis","quality":"ocr"}}