{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia pro circulatione sanguinis 239","citation":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/239.md","author":{"name":"George Ent","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent"},"work":{"title":"Apologia pro circulatione sanguinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Fertur sanguis ex arteriis in minores venas, ex his in majores, non tractione aliquâ, sed cordis impulsu, eoque modo quo dictum est: nè tamen à concussione, pressurâ, aliave de causa sanguis retroversum prematur, extructae sunt valvulae quae id impediant. Quid hac in re arduum? Ad objectionem à te propositam, multa quidem ais, pauca tamen, aut potiùs nulla, quae veritatem attingant. Et nè omnia recenseam, utpote parùm ad rem praesentem facientia; undè nosti, in nutritione intestinorum totum hepar exhauriri, idemque à suffecto chylo repleri denuò? Vidistin unquam hepar hoc pacto vacuum, aut repletum? Tractiones illas tuas contrarias jam non traham in dubium: id quaero saltem; cur valvulae ullae efformatae sint, si utrique motui, ascendenti chylo scilicet, & descendenti sanguini perinde faveant? Tractiones enim ejusmodi lentae admodum sunt; nec sanguinis hic, ob pondus ruituri, ullum periculum est. Miror, te chylum potiùs diverso itinere, per venas lacteas non traduxisse. Sed nihil novi tibi placere video, quod ab aliis commentum sit. Bi de re constat, inquit alicubi Scaliger, non disputandum est rationibus contra experientiam, sed rei rationes potiùs quaerendae sunt. Sanguis versùs extrema venarum digitis protrusus, impeditur à valvulis adeò, ut nullus transmeare possit, id ad oculum claret: nec potuit Harveus, commodè rem tractans, specillum hàc transmittere. Tu verò diligentior, utrinque specillum immittens, fecisti ut sibi invicem occurrerent. Quis miretur? Ita reperti sunt, qui per medium cordis septum stylo transitum pararent.","prev":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 238","label":"238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/238"},"next":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 240","label":"240","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/240"},"credit":{"text":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis","quality":"ocr"}}