{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia pro circulatione sanguinis 250","citation":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 250","ref":"250","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/250","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/250.md","author":{"name":"George Ent","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent"},"work":{"title":"Apologia pro circulatione sanguinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"Minus quidem solito allabitur, (uti etiam in affectu hysterico, syncope, apoplexiâ, catalepsi, aliisque evenit) ideoque pulsus parvus & rarus est. Statio enim sanguinis in arteriis quoque est; unde non multò plus egreditur, quam è venis ad cor accedit. Quare non est, quòd de fame arteriarum tantopere sis solicitus. De natura febrium intermittentium, quarum profectò subtilissima disquisitio, non est hujus loci plura dicere. Odò diximus, spiritus neutiquam esse qualitatum bajulos. Nec jam video, cur arteriis potiùs, quàm venis, attrahendi munus assignaveris, praecipuè cùm hae longè plures in cute reperiantur. At, inquis, Galenus idem voluit, qui plurimas arterias sese in cutem aperire asseruit. Idem tamen alibi negat, in cute ullas esse arterias. Et ut sint, uti esse certum est; an non illae sanguinem spirituosum è corde ad extimas partes efferunt? Quomodo hic igitur topicorum virtutem ad cor regeret? Aut quibus fibris arteriae illam attrahunt? Quicquid enim attrahit, suo privato duntaxat commodo trahit, ut saepe ex te audivimus; superfluum autem ad vicinas partes expellit. An tale aliquid hîc etiam comminisci potes: praesertim cùm saepe res applicatae, naturae ipsi infestae sint? Credisne, piper Galeni ab esurientibus arteriis in cibum attractum fuisse? Nimirum jam causam video.","prev":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 249","label":"249","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/249"},"next":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 251","label":"251","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/251"},"credit":{"text":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis","quality":"ocr"}}