{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia pro circulatione sanguinis 256","citation":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 256","ref":"256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/256.md","author":{"name":"George Ent","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent"},"work":{"title":"Apologia pro circulatione sanguinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Rrandi causa fuit, quòd existimes, vasa Eumbilicalia ex utero pronasci, & arterias, non minùs quàm venas, sanguinem ad foetum deferre: cùm tamen arteriae eundem efferant à foetu in placentam uteri, & arteriarum foetus propagines sint. Fiunt enim post cor, ejusque vasa. Similiter, vena umbilicalis non inseritur in hepar, (quasi inde venarum futura sit origo; oriuntur enim ex corde, ut dictum est) sed in extimam ejus crepidinem, quae deorsum est versus intestina. Et licèt unica videatur, quia in umbilico Infantis talis fit coitio: gemina tamen est, secundùm Galenum: & Hofmannus existimat, propagines esse venae cavae & portae vicino loco oriundas. Quod ais, cor in foetu ociari, idque secundùm omnium sententiam; à veritate est alienissimum: quemadmodum suprà innotuit. Nec magis verum est, Matris sanguinem per iliacas ad aortam infantis ascendere: ut jam diximus. Quare belli à te commemorati nullum periculum. Cor in foetu etiamsi à pulmonibus, utpote quiescentibus, sanguinem nullum excipiat, excipit tamen ab auriculis, per vasa ei usui peculiaria, idque modo eo, quem dudum diximus. Audiamus porrò subtiliora tua ratiocinia. Quaeris, an maternus sanguis non ingrediatur Embryonis delineatam fabricam, priusquàm corid est, parenchyma generetur? Respondeo, te γιναν pessimè res diversas confundere. Parenchyma enim non magis de cordis essentiâ est, quam hepatis caro de venarum, quae in illo reperiuntur.","prev":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 255","label":"255","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/255"},"next":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 257","label":"257","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/257"},"credit":{"text":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis","quality":"ocr"}}