{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia pro circulatione sanguinis 26","citation":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/26.md","author":{"name":"George Ent","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent"},"work":{"title":"Apologia pro circulatione sanguinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Quod aiunt, sagittae plumbum motu liquescere: proculdubio falsum est; & contrari De atraum sibi compertum esse, Caneparius testatur ment. descript. 1. Quid opus argumentis? Nemo nescit, glan Caes. Mades plumbeas celerrimo bombardarum ictu gatus de per longum quoque aeris spatium trajectas. vuln. sclopo inflict. nè pulverem quidem pyrium, si in eum inciderint, accendere. Et vulnera ab iis inflicta, Paraeus non curantur ut ambusta, sed ut contusa. Ex iisdem quoque magna interdum sanguinis copia profluit. Quod non fieret, si glans ignita esset: adurentia enim ἰχάραν inducunt, & sanguinem effluentem compescunt. Breviter: ubicunque ignis latitat, vel alterius ignis accessione, vel rei solidae conflictu, vel pressiore attritione, compedibus suis liberatur, & in actum elicitur. Ille autem si defuerit, nullo horum procreabitur. Haec quidem à me fusiùs vel eo nomine explicata sunt, ut supinam illam tuam, aliorumque sententiam falsitatis accerserem: quâ nimirum arbitramini, spiritus, sive calorem, qui cuncta animalis vivificat, à simplici cordis motu proficisci. TAcilis tua responsio: Negas enim piscibus aere opus esse, cùm non respirent. At verò Galenus ait, branchias habere exigua foramina, 4. 6. vi. per c. 9. per quae aquae quidem non patet aditus, patet antem aeri in aqua contento. Et Plinius aerem aquae inesse docet, quia pisces audiunt, & odorantur: Soni enim & odoratûs medium aer creditur. Nec obstare ait, quòd pulmonibus careant: quoniam pulmonum vice aliis possunt alia spirabilia inesse viscera, ita volente naturâ: sicut & pro sanguine est multis alius humor.","prev":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 25","label":"DIGRESSIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/25"},"next":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 27","label":"DIGRESSIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/27"},"credit":{"text":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis","quality":"ocr"}}