{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia pro circulatione sanguinis 27","citation":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/27.md","author":{"name":"George Ent","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent"},"work":{"title":"Apologia pro circulatione sanguinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Ego, si hac de re sententiam meam proponere fas est, ita censeo: Aerem quidem, quo apud nos est modo, in aqua minimè contineri; non posset enim rarior aer non ascendere. Crediderim tamen virtutem illam nitrosam, (absit verbo injuria) cujus potissimùm causâ aerem haurimus, in aqua pariter contineri, eâdemque pisces vivere. Cùm enim aer, uti existimo, nihil aliud sit, quàm effluvium aquae spiritibus terrae impraegnatum, qui, dum roris specie delabuntur, plantas & infecta omnia vivificant, reliquisque animalibus, respiratione attracti, vitalem auram praestant; rationem nullam video, cur non aquae etiam pars eorum aliqua insit, unde pisces vivant. Tantula tamen est, ut non sufficiat, nec salubris sit, nisi continuò à superiore aere suppleatur, ac ventiletur. Quare in angustioribus vivariis, si pisces saepe subsiliant, & summum petant, signum est debilitatis, quam mors ut plurimùm comitatur. Hinc etiam, si aqua glacie undique operiatur, pisces moriuntur. Quapropter in frigidis regionibus, effractâ glacie spiracula aliquot aperta servant, ad quae pisces agmine facto adnatant, aeris novi appetentes. Branchiis autem hoc commodum hauriunt, dum arteriis nihil moliuntur. NIhil hic dignum tam serio prosphonemate. Ratio enim Harvei (si quidquam intelligo) est firmissima. Quippe ait: Si aeri & fuliginibus pateant transitus, quidni spiritus etiam, illis multò subtiliores, per eosdem avolant: Respondes, Spiritus à naturâ retineris utpote qui summae utilitatis sint, & quorum causa cor ipsum fabricatum. Subtile equidem commentum!","prev":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 26","label":"DIGRESSIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/26"},"next":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 28","label":"DIGRESSIO I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/28"},"credit":{"text":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis","quality":"ocr"}}