{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia pro circulatione sanguinis 51","citation":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/51.md","author":{"name":"George Ent","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent"},"work":{"title":"Apologia pro circulatione sanguinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"quàm facetè de facultatibus hisce philosophentur, Avenzoar, & Averroes, loquentes de modo conficiendi aquam hordei, praecipiunt, ut caveatur nè grana conterantur: quia, inquiunt, si faciendum est decoctum optimum, & infusio, debent grana illa in sese trahere aquam, quod non possunt, nisi vivida sit eorum facultas attractrix, quae consistit in totalitate & continuis partibus granorum: quare si contundantur, facultas attractrix labefactatur, quâ offensâ, non potest aqua attrahi à granis, & propterea non fiet optima coctio. Quòd autem à contusione facultas attractrix diminuatur, atque etiam extinguatur, probant, quia grana quae mandantur terrae contusa, sunt inefficacia, solida autem cerminant. Unde colligitur, in fractis abolitam esse facultatem, in integris conservari. Numquid praeclarè philosophatum? Dignus sanè capistro fuerit, si quis hodie ita argutetur. Dicant nobis, obsecro, quâ facultate, quibusve fibris, spongia, saccharum, nix, filtrum, &c. humores attrahant? Et tamen tantorum virorum authoritate, tamque lucidis rationibus commotus doctiss. Mercurialis, existi mat praestare, si aromata integra potiùs, quàm contusa coquantur. At quid fiet de cinamomo, aliisque quae nunquam ad nos integra perveniunt? Similem, eruditissimi aliàs viri, lapsum videre est, quando maculas pestiferas protrudi ait, à facultate expulsiva. Et quòd post obitum nonnunquam expellantur, id etiam à facultate expulsiva etiamnum superstite, procedere ovinatur: quemadmodum ungues & pili ab eadem facultate post mortem crescunt. Idque eo faciliùs tunc temporis contingere arbitratur, quia in cadavere facultas retentrix ressat, quae in vivis virtutam aerenit. Quasi verò prudens natura (nam ita hodie philosophantur) noxios humores retineat? aut facultas post fata, tanquam nova phoenis vegetior resurgat?","prev":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 50","label":"DIGRESSIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/50"},"next":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 52","label":"DIGRESSIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/52"},"credit":{"text":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis","quality":"ocr"}}