{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia pro circulatione sanguinis 73","citation":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/73.md","author":{"name":"George Ent","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent"},"work":{"title":"Apologia pro circulatione sanguinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Nimirum, ita factum, quia rebus tuis videbatur commodum. Certè pari ratione, sanguinem è pulmonibus in dextrum cordis ventriculum, atque hinc in venam cavam fecisses retrogradum. Cur non enim valvulae sigmoides venae arteriosae, consimili rimulâ aperiantur? Aut quidni pariter valvulae, venae cavae janitrices, foras spectant, ne sanguis ab hepate curriculo affluat? Porrò, si parva tantùm rimula patet; quis. in eadem diastole exeunti sanguini spirituoso locus? Et quomodo simul, tanquam ad condictum, ut Amphictyones ad Pilas, uterque sanguis utrinque advolat? Haec tamen omnia (si Parisano credimus) consultò, sapientißimeque natura providens ita instituit. Quisquis amat ranam, ranam putat esse Dianam. Quae sequitur tua admiratio, haud nova est: familiare enim tibi, ad minima quaevis à tuo sensu aliena, obstupescere. Miraris, Harveum caeterosque Londinenses asserere, aortae diastolen frustra esse. Ille quidem id nuspiam asseruit: Ego verò, (ut habeas, quod mireris) non video, cui usui diastole inserviat; nec causam percipio, quò minùs sanguis arteriosus, aequè ac venosus, sine pulsu protrudi queat; quem propterea, cum Aristotele, per accidens, L. de reab ebullitione sanguinis, excitari arbitror, spirc. 20. & I. de juVesalius ait, Arteriae magnae truncum in quibus vent. & sedam nect. c. 15. dibzy G Googl dum osseis hominibus, in extremo senio repertam esse ejusmodi, ut cartilagineae prorsus fistulae ima ginem, longo in lumbis intervallo, referret. Illis certè ibidem sine pulsu promovebatur sanguis. At hoc pacto actum est de aere & fuliginibus; quorum funeri voluisti adesse Praefica. Ocere, falsa haec tua fundamenta ex certo sensu jacta esse, est petere principium. Harveus meritò quaerit, cur vasa, sanguinem, & spiritum deferentia, ejusdem magnitudinis constructa fuerint?","prev":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 72","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/72"},"next":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/74"},"credit":{"text":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis","quality":"ocr"}}