{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia pro circulatione sanguinis 87","citation":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/87.md","author":{"name":"George Ent","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent"},"work":{"title":"Apologia pro circulatione sanguinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Non tamen ut pulmones spumoso ejus sanguine alantur: sed ut sanguis in eo, ob viciniam sinistri ventriculi, calefactus, faciliùs per angusta pulmonum transmearet: in quibus aere impraegnandus est, ut ita in sinistro ventriculo spiritus vitales procudat: ut infrà clariùs dicetur. Piscibus autem, licèt pulmones desint, & horum vicem branchiae suppleant; quod in iis (utpote fere exsanguibus) pauciores spiritus gignantur, ac propterea dextro cordis sinu destituantur: sanguinis tamen circuitus nullo modo corruit, quippe qui immediatè è venâ cavâ in eorum cor illabitur, & per aortam effluit. QUomodo aer, ad condendos spiritus, cor Aingrediatur, postea videbimus. Interea miramur, ea, quae subtilissimè ab Harveo objecta sunt, nullum tibi negotium facessere. Verùm agnosco clypeum, quo validiora etiam tela, facili negotio retuderis. Nimirum, fit istuc summo Naturae judicio, quo totius corporis partes, spiritus utiles ad se alliciunt, & retinent; noxias autem fuligines propellunt: unde facilis eorum separatio. Quibus autem uncis retinentur spiritus? & in quem finem? an ut nutriant? id opinor, non dixeris. An ut calefaciant? at ignis non calefacit, nisi in motu fuerit. Quorsum igitur? Quid autem fiet, si pauci admodum spiritus adfuerint, unde nè propiores quidem arteriae lautè reficiantur? Ab his, scilicet, omnes spiritus retinebuntur, & remotiores partes aut gangraenâ, aut morte ipsâ occupabuntur, nisi, ex jussu Parisani, prudens Natura secus providerit. Quae sequuntur, in Proaemio, quoniam haud magni momenti sunt, neque ad circulationis doctrinam quidquam faciunt, & potissimum, quia ipse statuo, aeris substantiam cor ingredi, (quod tamen, unà cum Harveo, non facerem, si eandem tecum de spirituum generatione sententiam amplecterer) objectiones tuas missas facio.","prev":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 86","label":"DIGRESSIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/86"},"next":{"citation":"Apologia pro circulatione sanguinis 88","label":"DIGRESSIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/88"},"credit":{"text":"George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis","quality":"ocr"}}