{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.11.1.7-13","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.11.1.7-13","ref":"1.11.1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.1.7.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":475,"text":"Narratio haec vel est rerum gestarum, vel earum, quae ad rei naturam pertinent: ut sunt prodigia, et similia, quae a Livio, et aliis, admiscentur iis, quae homines gessere. Sed praecipue versari historicus solet circa actiones humanas, sive res gestas. Actiones istae variae ac multiplices sunt: adeo ut pene omnes scientiae, atque artes, exempla sibi ex historia sumere possint. Verum hoc loco solum agimus de actionibus istis, quae referuntur ad philosophiam …, sive moralem, ac civilem. Narrationes, quibus istiusmodi actiones exponuntur, vel sunt unius corporis, ut Reip. alicujus: vel unius hominis, ut Platonis. Ea quae totius corporis est, vel est omnis aevi, vel unius imperii, vel rei gestae unius. Ordiemur a tertio genere, utpote trium istorum simplicissimo. Nam cum omnis aevi historia confletur ex historiis omnium, vel praecipuorum imperiorum: ac historia cujusque imperii coalescat ex narrationibus multis, quarum singulis res una narretur: satis liquet, quae hoc in genere de simpliciori narratione traduntur, eadem etiam in imperii alicujus, atque adeo aevi omnis historiâ, observari oportere. Narratio rei gestae unius vel universe consideratur, vel ratione partium. Ad considerationem rei universae pertinet praeceptum illud Dionysii Halicarnassaei , quo jubet materiem eligere pulchram, et quae animos hominum voluptate perfundat. Et sane, cum multum adeo voluptas possit in animis humanis: facile omnes vident, in aliqua felicitatis patte esse ponendum, si argumentum ejuscemodi obtingat. Verum de eo assentire non ausim, quod non dubitat hoc vocare primum, ac vel maxime necessarium ejus officium, qui res gestas scribere velit. Nec enim in manu nostra est, ut jucunda sit temporum istorum recordatio, quorum memoriam ad posteros transmittere cogitamus. Ac vel hoc ex Thucydide, scriptore florentissimo, cognoscimus. Ait enim Dionysius, et vere ait, hac in re feliciorem eo fuisse Herodotum: nam Thucydidem bellum scripsisse Graecis suis, quod neque honeste satis susceperunt, neque feliciter gesserunt. Sed quis hîc culpam aliquam Thucydidae videt? cujus gloria est, quod tempora ista, quantumcunque misera, longe tamen dignissima, quorum memoria ad posteros propagaretur, consignârit fide optimâ, prudentiâ summâ, et dictione pro aetate eâ, quâ florebat, supra modum disertâ. Iccirco non primum in historico desidero … : sed … c. Quod optime perspexit Lucianus, cum inquit: …. Vnum historiae opus, unusque finis, est utilitas, quae ex veritate colligitur. Iucundum vero melius erit, si illam, ut forma athletam, sequatur. Sin minus, nihil vetat, Hercule prognatum esse Nicostratum, Isidoti filium, cum sit generosus, et utroque colluctatore fortior, si ipse facie turpissimâ videatur: Alcaeus autem, formosus ille Milesius, ipsius Nicostrati amasius, cum eo colluctetur. Proinde historia, si jucundum auctarii vice haberet, multos, a quibus scriberetur, alliceret. Sed quatenus propriam habet duntaxat perfectionem, veritatis dico patefactionem, pulchritudinem parvi pendit. Satis ista ostendunt, jucundum non per se finem esse historiae, sed sponte e fine subsequi. Neque historia, si miserabiles tantum casus narret, eo omnis voluptatis expers erit. Nam hoc ipsum delectare homines solet, quod alienae stultitiae tristes vident effectus, iisque fiunt cautiores. Adde, quod ipsum scrire per se delectat: imo, ut Lucretius b ait,","prev":{"citation":"Ars Historica 1.11.1.1-6","label":"1.11.1.1 to 1.11.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.1.1"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.11.1.14","label":"GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. XI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.1.14"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}