{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.11.2.4-7","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.11.2.4-7","ref":"1.11.2.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.4.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":483,"text":"At, puto, quae facta sunt, neque Clotho revolvat denuo, neque Atropos immutet. Proinde historici unum est opus, ut res, prout gestae sunt, exponat. Nempe, ut idem Lucianus dicit, historici mens debet esse similis speculo optimo, quod formas omnes recipit, atque exhibet quales sunt. Optime etiam comparatur cum Phidia, Praxitele, Alcamene, et similibus, qui aurum, argentum, vel ebur, aliunde accipiebant: exinde vero poliebant, concinnabant, inaurabant. Similiter enim historicus non ea fingit, quae dici debent: quippe quae jam gesta sint: sed haec ipsa vere libereque proponit; ordine apto disponit; eleganter, perspicue, ornate, decoreque exponit: atque in his ejus artificium consistit; non illo, quod Halicarnassaeus putavit. Nec magis audiri idem debet, cum Thucydidem reprehendit, quia desinat in praelio navali, quod anno XXII belli Peloponnesiaci inter Athenienses ac Lacedaemonios juxta Cynossema gestum fuit. Ait, jucundius desinere potuisse in gratissimo Phliasiorum reditu. Verum historici non est spectare, quid jucundum; sed quid utile sit: ut superius satis ostendimus. Adde quod non satis liquet, ubi Thucydides facere voluerit scribendi finem. Nam cum in octavo occuparetur libro, vivere desiit; eaqueue, ut Marcellinus putat, caussa est, cur liber ille tenui stylo scriptus sit, cum priores longe altius assurgant. Imo multi ne Thucydidae quidem esse putarunt; sed vel filiae ejus, vel X enophontis, vel Theopompi, vel alius: ut ex eodem Marcellino discimus. Duplici huic historici muneri tertium addit idem Dionysius. Praeterea enim considerare jubet, quae in historiam referre, quae item praeterire oporteat. Quo in ipso etiam Herodotum superiorem fuisse Thucydide contendit. Est vero tertia haec virtus magni plane momenti. Nam etiam qui luculentam plane historiam scribere sunt aggressi, ac satis perspiciunt, ubi ordiri, ubi item desinere oporteat: tamen multa omittenda dicunt, multa dicenda omittunt. Eoque plane scito opus, cujusmodi sint, quae dici, quae item praeteriri debeant. Docet vero hoc Cicero quoque in secundo de Oratore, cum historiam versari ait in rebus magnis, memoriâque dignis. Sane, post vanitatem ac mendacia, nihil in historico vitiosius est, quam si ad minutias descendat: quod etiam in Timaeo reprehendit Plato. Ammianus quoque Marcellinus, initio lib. XXVI, historiam scribit adsuetam discurrere per negotiorum celsitudines: non humilium minutias indagare caussarum: quas si scitari (ita et Rob. Stephanus edidit: sed assentior Cont. Rittershusio, qui citari aut sciscitari legendum putat) voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, atomos, ut nos appellamus, numerari posse sperabit. Idem paullo post … hanc inscitiam vulgarem vocat. Proinde, inquit, inscitiâ vulgari contemtâ, ad residua narranda pergamus. Plutarchus ipse audiatur in vita Demosthenis: …. Qui opus, et historiam agitat componere, non ex iis, quae ad manum sunt, et domi ac in trivio reperiuntur; sed ex incognitis, et externis quamplurimis, ac dispersis apud varios autores collectam lectionibus, illum haud dubie imprimis ac potissimum expedit habitare in celebri, splendida, elegante, et populosâ civitate, quo et librorum omne genus copiam in promtu habeat, et quae scriptorum stylum fugerunt, clariorem autem fidem obtinuerunt, quod in memoria hominum servata sunt, audiendo ediscat perconteturque sedulo, ne opus multis, ac necessariis destitutum rebus edere necesse habeat.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.11.2.1-3","label":"1.11.2.1 to 1.11.2.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.1"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.11.2.8-11","label":"1.11.2.8 to 1.11.2.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.11.2.8"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}