{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.13.4-6","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.13.4-6","ref":"1.13.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.13.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.13.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.13.4.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"Hujusmodi igitur scribere legereque decet: quod ea res prudentiam imprimis augeat. Atque hinc quoque liquere arbitror, quid judicii ferri oporteat de istis Ludovici Vivis verbis lib. v. de tradendis disciplinis : Bella et praelia non accurate persequenda, quae, TANTUM instruunt animos ad nocendum, et vias ostendunt, quîs invicem possimus laedere. Nec enim TANTUM instruunt ad nocendum, sed ad eos etiam, qui nocere volunt, cavendos. Quare ne audiendus quidem in eo, quod subjungit: Notanda sunt DUNTAXAT, ETLEVITER, qui arma ceperint, qui utrimque duces, ubi congressum, qui victi, quid illis actum: nec aliter dicenda, vel legenda haec, quam latrocinia. Illud vero cautius, cum addit: Ejusmodi revera sunt PLERAQUE horum omnia, nisi quae forte adversus latrones sunt suscepta. quod inter Christianos utinam non tam raro usu eveniret. Nam hic saltem PLERAQUE justa esse non diffitetur: cujusmodi sunt, ubi tria ista concurrunt, legitima indicentis auctoritas, caussa belli justa, ac propositum rectum. Siquidem principis est, non deserere populum suum, si injuria ei fiat: nec enim sine caussa gladium portat , cum Dei sit minister: sed eo fine hunc accepit, ut domi forisque propulset ac vindicet injurias civibus illatas. Eoque omnia quidem tentare convenit, priusquam ad arma deveniatur: verum, si hac viâ non processerit, armatâ etiam vi occurrere necessum erit, dummodo injuriae illae tanti sint, ut hacpropter ad arma venire cogamur. Hujusmodi tempus sit, quando quis terras nostras copiis suis invadere ac vastare non cessat. Et tamen tum quoque suscipi arma debent, non cupiditate nocendi, non dominandi libidine, non similes ob fines: sed propter commune bonum: hoc est, ut cives pacate et tranquille ex justitia ac pietate possint vivere. Qui vero, quale diximus, bellum damnant, Manichaeorum haeresin renovant. Hi enim bella omnia execrabantur, etiam ea, quae Moses gessit. Vide B. Augustinum lib. XXII contra Faustum Manichaeum cap. LXXIV, et aliquot sequentibus: aliqua item de bello justo apud eundem leges epist. v ad Marcellinum; et CCVII ad Bonifacium Comitem, ubi praeclare illud, Pacem babere debet voluntas, bellum necessitas. Adi etiam, si voles, Thomam Aquinatem secundâ secundae Quaest. XL. Art. I. Alexandrum ab Ales Part. III. Quaeft. LXXVI. M. III. Henricum Gandavensem Quodlib. XV. Qu. XVI. Gabrielem Biel in IV Sentent. Dist. XV. Quaest. IV. Sylvestrem Prier. in Summa, voce Bellum. atque alios, quos nominare longum esset.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.13.1-3","label":"1.13.1 to 1.13.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.13.1"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.13.7","label":"GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAPUT XIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.13.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.13.7"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}