{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.14.4-7","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.14.4-7","ref":"1.14.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.14.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.14.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.14.4.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":521,"text":"Temporis vero nomine ista complectimur, quibus consulibus, vel quo archonte, aliquid factum sit: item ecquid hieme acciderit, an vere, an aliâ anni parte; diu, an noctu; num tempore opportuno, quâ vitae aetate, aliaque ejuscemodi. Imo interdum etiam licet adjungere, siquid memorabile eodem tempore aliis in terris contigerit. Nam etsi id vel nihil vel parum pertineat ad historiam praesentem: tamen varietas ea grata jucundaque esse solet. Exemplo esto Sallustianum hoc in Jugurtha: Per idem tempus adversum Gallos ab ducibus nostris, Q. Caepione, et M. Manlio, male pugnatum. quo metu Italia omnis contremuerat. Illique, et inde usque ad nostram memoriam Romani, sic habuerunt; alia omnia virtuti suae prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. Sic Livius aliqua narrat de bello Achaico adversus Messenen: non quidem caussam, sed eventum tantum: Cujus, inquit, belli caussam, et ordinem, si exponere velim; immemor sim propositi, quo statui, non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus. Eventus memorabilis est. Narrat deinde Philopoemenis mortem, funus, honoresque ei collatos: atque annum eum celebrem fuisse ait morte trium clarissimorum ducum, Annibalis, Philopoemenis, Scipionis. Similiter Justinus lib. v, cum de captis a Lysandro Athenis egisset: Insignis hic annus expugnatione Athenarum, et morte Darii, regis Persarum, et exilio Dionysii, Siciliae tyranni, fuit. Item libr. VI, cum dixisset de pace ab Artaxerxe Graecis data, (quae pax Antalcidae vocatur) Hic, inquit, annus non eo tantum insignis fuit, quod repente pax totâ Graeciâ facta est: sed etiam eo, quod eodem tempore urbs Roma a Gallis capta est. Haec de chronico. De Topico autem videndum, num quid terrâ factum, an mari, quâ in regione, juxta quam civitatem, num in loco montano, an plano, et similia. Quod si locus minus vulgo fuerit notus, situm ejus exponi oportebit. Ita Africam in Jugurtha Sallustius describit: tum ut situs loci notus foret: tum etiam, ut constaret, qui in ea provincia amici, qui hostes fuissent. Et sane tantum lucis accedit historiae ex locorum notitia, ut Appianus prope omnes labores suos pro locorum diversitate distinxerit. Quomodo alia vocat Punica, sive Carthaginensia, alia Syriaca, alia Parthica, et ita fere in aliis, tum iis, quae exstant, tum quae perierunt, ut ex Photio cognoscimus. Etiam Polybius dicere non veretur, praeliorum descriptiones, similiaqueue, nisi natura loci declaretur, caeca effici. Ita enim loquitur. Atque haec res satis ostendit, saepe ne sufficere quidem, ut limites regionis, ac nobiliora ejus loca proponamus. sed opus esse, ut ne minuti quidem abjectique loci descriptionem refugiamus: ut si insidias in eo struxerit aliquis, vel saltem de eo sit deliberatum: quae res omnino intelligi nequit, nisi sciatur, quam idoneus ei rei fuerit locus. Exemplo esto Livius . cujus haec verba: Tumulus erat inter castra Minutii, et Poenorum: qui eum occupâsset, haut dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere sine certamine volebat Annibal, quamquam id operae pretium erat, quam caussam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat primâ specie inutilis insidiatori, quia non modo sylvestre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat, re ipsâ natus detegendis insidiis, eo magis, quod in nudâ valle nulla talis fraus timeri poterat. Et erant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.14.1-3","label":"1.14.1 to 1.14.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.14.1"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.14.8-10","label":"1.14.8 to 1.14.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.14.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.14.8"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}