{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.17.6-9","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.17.6-9","ref":"1.17.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.17.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.17.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.17.6.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Quamquam autem non bonorum tantum, sed sceleratorum etiam vitas posteritati prodi expediat: multum tamen interest, illas potius scribi, quam has. Nam bonorum exempla non solum cognitione boni nos instruunt: sed etiam ad imitandum excitant. At non pauci sunt, quos malorum artes nescire praestaret. Atqui, ut Plinius vere ait, parum abest a docente, qui narrat. Hactenus de iis, quorum vitae scribi debent. Altera quaestio erat, de modo, quo id fieri convenit. Ubi imprimis meminisse ejus oportet, quod superius dicebamus, materiem, circa quam historia versatur, non esse quaevis, quae homines egere, sed …, ac memoriâ digna. Quare nec in Vitis quaevis exponemus: sed ea duntaxat, quae praelustria sunt, atque ejusmodi, ut ea nota esse publici intersit. Ac propterea etiam a Julio Capitolino reprehenditur Iunius Cordus, asserens, se minima quaeque persecuturum, quasi vel de Trajano, aut Pio, aut Marco sciendum sit, quoties processerit, quando cibos variaverit, et quando vestem mutaverit, et quos quando promoverit: quae ille omnia exequendo mythistoriis replevit talia scribendo; cum omnino rerum vilium, aut nulla scribenda sint, aut nimis pauca; si tamen ex his mores possint animadverti, qui revera sciendi sunt, ut ex iis caeterae colligantur. Hac ipsa de caussa non facile eorum vita scribenda est, qui nihil memoratu dignum egere. In quo idem Cordus peccavit. Nam, ut ibidem Capitolinus ait, studium ei suit eorum imperatorum vitas edere, quos obscuriores videbat. Qui non multum prosecit. Nam et pauca reperit, et indigna memoratu. Quare non temere aliorum vitae scribendae, quam qui rebus gestis, vel ingenii monumentis, vel re aliâ, suo aevo fuere illustres. Quodsi qui solâ imperii amplitudine commendentur, hos non est quod stylo nostro dignemur. Bifariam vero vitae scribi solent; per tempora, vel per species, ut Tranquillus in Augusti vita loquitur. Hoc est, vel temporum gradus servandi; vel generum sequimur distributionem, nullâ temporis habitâ ratione.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.17.1-5","label":"1.17.1 to 1.17.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.17.1"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.17.10-13","label":"1.17.10 to 1.17.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.17.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.17.10"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}