{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.18.14-15","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.18.14-15","ref":"1.18.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.18.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.18.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.18.14.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Nec tamen in vituperando solum, sed etiam in laudando modus tenendus est. quod idem Lucianus indicat his verbis: …. Non hoc dico, quasi non laudandum in historia quandoque sit: sed suo loco et tempore laudandum, modumque rebus adhibendum esse censeo, nequâ molestiâ afficiantur ii, qui in posterum eadem haec aliquando legent. Nempe aliud omnino est laudatiuncula historica, aliud laudatio oratoria. Quae jure distinguit Agathias operis sui praefatione, ubi inter alia; …. Atquiperiti harum rerum auctores soli encomio convenire aiunt, bona, quibus quisque praeditus est, verbis exaggerare, atque extollere. Historia vero, tametsi ne ipsa quidem a laudatione eorum, qui praeclari aliquid gesserunt, prorsus abhorret: hunc tamen scopum argumentumque sibi praefixum habere nolle, existimo. Sed sicubi factorum effectus laudem aut dedecus conciliat, vim facere historiae non licet, neque resipsas palliare fucareque oportet. Haec Agathias: quae tamen in suâ ineptissimâ interpretatione, ut alia multa, plane praeteriit Christophorus Persona. Ex his vero Agathiae verbis eâdem cognoscimus, caussam, cur oratorium encomium non conveniat historiae, non hanc solum esse, quod historicus paucis laudet, orator fuse id agat: verum imprimis, quia qui in laudes ample excurrit, difficulter se tenet intra limites veritatis. Hinc Cicero epist. XIX lib. I. ad Att. Quamquam non … sunt, sed …, quae scribimus. Sed pluribus hac de re praecipit Lucianus his verbis: …, …. Ac primum quidem illud, quantum peccent, consideremus. Nam plerique ipsorum, neglecto eo, ut rem ipsam, perinde ut gesta est, exponant, in laudibus imperatorum, et ducum, immorantur, suos quidem in caelum extollentes, contra autem hostes ultra modum deprimentes: ignari videlicet, quod non angusto aliquo isthmo divisa et intersepta sint historia et encomium: sed magno quodam muro per medium eunte distincta, et musicorum istud, BIS PER OMNES CHORDAS, inter se distent. Siquidem ille, qui encomium scribit, hoc unum spectat, ut quibuscunque modis possit, eum, quem laudandum suscepit, extollat atque oblectet: ac etiamsi per mendacium forte id consequatur, quo tendit, parum id curat. At contra historia nihil salsum inseri sibi, ne pauxillum quidem, permittit; non magis quam arteriam dicunt medicorum filii, eam quae aspera vocatur, quicquam potus, aut cibi, in se recipere.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.18.11-13","label":"1.18.11 to 1.18.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.18.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.18.11"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.18.16-18","label":"1.18.16 to 1.18.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.18.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.18.16"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}