{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.2.7-10","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.2.7-10","ref":"1.2.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.2.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.2.7.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"quomodo Justinianum quoque locutum esse in prooemio Institutionum, docuit Scipio Gentilis lib. 11 … cap. XXVI. De ornamentis vero, quod ea Zabarella existimat ab Oratoriâ peti, frustra est. Nam cum alia sit orationum, alia carminis, alia historiarum exornandi ratio; Oratoriae est agere de orationum; Poetices de poesios; Historices de historiarum ornamentis. Quare nec Zabarellae in eo adstipulor, quod, ut ornamenta requirantur ad historiam, haut tamen praeter ea aliud quicquam historiae reliqui esse censet. Nam quam multa gravia utilissimaque supersint historiae praecepta, cognoscere est, tum ex illis, quae hac de re postea trademus: tum quod antiqui omnes historici tantopere desudarunt in exprimendis effingendisque orationibus; quod historici quoque munus esse inferius ostendemus. Sic igitur statuimus: etsi historia proprie nec ars sit, nec scientia, atque adeo nec disciplina: tamen historicen esse attem: quippe quae circa universalia versetur: quod de historia dici non potest: ut quae occupetur circa singularia; idque eo fine, ut universalia praecepta inde colligantur, atque illustrentur. Laxe vero disciplinam ac scientiam esse, nemo negaverit, cum discatur, et sciatur. Quod vero Sextus Empiricus , nullam esse historiae artem, exinde colligit, quia historla versetur circa singularia; haec vero infinita sunt: id nullo negotio refellitur. Nam verum quidem est, quod Aristoteles dicit, … : verum historia non omnia sibi singularia proponit, sed unum plurave. Atqui non singula, sed universa singularia, sunt infinita, vel quasi infinita. Nihilo magis sententiae huic adversatur, quod adversus historicam objicit Joa. Franciscus Picus Mirandulanus . Ait, inter alia, historicen non videri artem, eo quod in historia usque adeo multa fabulosa permisceantur veris. Atque ejusce rei aliquammulta adfert exempla. Ac tandem concludit: His igitur, et hujuscemodi in rebus, a falsis vanisque historiis originem trahentibus, et desinentibus in ambages varias, et inexplicabiles, ad quorumlibet etiam arbitrium fictas, artificialis ulla methodus, aut speculatio reponetur? Sed haec si quicquam efficiunt, illud solum colligi ex iis potest, historiam non esse attem; quod fatemur non inviti. At minime ex eo consequitur, non esse artem ullam, quae tradat scribendae historiae praecepta. Neque illud censuisse Mirandulanum existimo. Nam per historicam, non eam, quam dixi, artem intellexit; sed cognitionem rerum antiquarum, quarum explicationem Grammatici sibi vendicant, ac historicen quoque ambiguo nomine appellant; ut ex sequentibus plenius intelligitur.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.2.4-6","label":"1.2.4 to 1.2.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.2.4"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.3.1.1-2","label":"1.3.1.1 to 1.3.1.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.3.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.3.1.1"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}