{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.20.4-6","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.20.4-6","ref":"1.20.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.20.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.20.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.20.4.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Praeterea historici, ne sententiam quidem si spectes, cum eandem concionem referunt, per omnia conveniunt. Quod nemo negaverit, qui orationem Veturiae, sive, ut aliis vocatur, Volumniae ad Coriolanum filium, quae apud Dionysium Halicarn. exstat, contulerit cum ea, quae est apud Livium , et utramque cum illa, quae est apud Plutarchum . Cujus varietatis non alia est caussa, quam quia more poetarum considerarint …, sive universum genus: quomodo dissimili modo Ulyssem in Philoctete suo describunt Aeschylus, Sophocles, Euripides. Nempe quia non eodem modo conceperunt animo naturam, atque indolem hominis callidi ac prudentis. At, quemadmodum Aristoteles ait in libro de re poetica, eo differunt historicus, et poeta, quod hic magis singula, ille magis universum genus considerat. Quippe qui non tam attendat, quid dictum factumve sit, quam quid fieri vel dici convenerit ab tali homine, qualis erat, quem describit. Adhaec, aiunt, orationes facere, ut historia hiet atque divellatur: quod Raimundi Lulli judicium est lib. V de oratione cap. IV. ubi et in Livio hoc poeticum et fictum appellat. Sed facile istis occurritur. Nec enim historicus jurat in aliena verba: sed ei satis est, si rem fideliter referat. Quare etsi historicus res gestas haut aliter narrare debeat, quam acciderunt: sermones tamen hominum non necesse habet, natrare, quemadmodum habiti fuere: nam hoc quidem plurimum fieri nequit: verum sat est, ut referat eo modo, quo si rem spectes, loqui debere, quoque eos locutos esse, verisimile est. Imo, si vel historicus nactus sit orationes, prout eas notarii exceperunt, necesse tamen erit, ut caeterae historiae stylo accommodentur, ne dictio sit hybrida, ac dissimilis sui. Nec hiat historia orationibus insertis, quia pars et ipsa historiae sunt. Nec poetica sunt figmenta, quia orationes vere habitae, et in eam mentem.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.20.1-3","label":"1.20.1 to 1.20.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.20.1"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.20.7-9","label":"1.20.7 to 1.20.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.20.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.20.7"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}