{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.24.16","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.24.16","ref":"1.24.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.16.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Haec satis ostendunt, in historia …, hoc est, ut perspicue res explicentur, non raro committi …, et exitus rei ante initia referri. Quod etiam Theon agnoscit in progymnasmatis. ubi nobilis ille rhetor sic scribit: …. Transtulit Camerarius: Mutari autem ordo solet multifariam: nam et a medio orsus poterit ad initium recurrere, atque ita extrema persequi. Ac ne id tantum de poetis aut oratoribus dictum putes, subjicit Theon exemplum ex Thucydide. Ait enim: …. Thucydides quoque de Epidamno orsus recurrit ad res annorum quinquaeginta, unde ad bellum Peloponnesiacum pervenit. Inde vero subjungit Theon: …. Apponam quoque interpretationem Joach. Camerarii: Licebit et ab ultimis incipere, et pergere ad media, atque ita ad prima devenire. Id quod docuit nos Herodotus in tertio libro his verbis: Misso praecone in AEgyptum, petiit Cambyses filiam Amasidos. Petiit autem de suasione Aegyptii cujusdam, qui hoc ageret odio Amasidos, a quo traditus fuisset Persis, abstractus a liberis et uxore. Addit caussam: ab AEgypti rege Cambysen petiisse medicum oculorum omnium praestantissimum. Nam naturalis ordo narr ationis hic er at: primum, ut diceretur, ex oculis laborâsse regem Persarum, et misisse in Aegyptum illum, petiisseque a rege AEgypti medicum oculorum, eumque transmisisse hunc. Deinde graviter ferentem medicum, deserendam sibi fuisse conjugem et liberos, ultum esse traditorem suum, et suasisseregi Persarum, ut peteret filiam AEgyptii: ut aut doleret, si dedisset: aut, si non dedisset, haberet inimicum Persam. His denique subjicit Theon: …. Licebit et a mediis ordiri, et in fine consistere: rursumque ordiri a sine, et recurrere ad initium, et in medio finire narrationem: atque ordiri a primis, transire ad ultima, et in media desinere. Quare ita concludimus, … interdum ob perspicuitatem, …, requirere, ut a temporis ordine paullum recedamus: quâ de re nec aspernanda plane sunt, quae Patricius scripsit extremo dialogo x.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.24.13-15","label":"1.24.13 to 1.24.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.13"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.24.17-18","label":"1.24.17 to 1.24.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.17"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}