{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars Historica 1.24.6-7","citation":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.24.6-7","ref":"1.24.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.6.md","author":{"name":"Gerardus Joannes Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius"},"work":{"title":"Ars Historica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"At operosior multo est … historiae ejus, quae res multas comprehendit. Quin tanto hîc magis habenda est ordinis ratio, quanto amplius fructus ex ejusmodi historia hauritur. Nam (ut optime Polybius monet) universam illorum, quae ad summam rerum conferunt, administrationem in iis, quae acciderunt, quando, et a quibus principiis quaeque sunt profecta, quove modo hunc tandem finem res sint nactae: haec ex iis, qui particulatim res gestas scripsere, non cognoscas: nisi forte aliquis, ubi nobilissimas urbes singillatim adierit, aut etiam mehercule pictas in tabula fuerit contemplatus: statim putaturus sit, totius quoque orbis figuram, universumque adeo illius situm atque ordinem, probe se didicisse: quod penitus a ratione sit alienum. Omnino, meo quidem judicio, similes sunt, qui persuadent, e particulari historiâ summae rei notitiam satis commode parari posse, iis, qui disjecta membra corporis ante animati ac pulchri tuentes, abunde satis spectatum sibi crediderint animalis ipsius vim, actiones, ac pulchritudinem. nam siquis illa membra repente in unum composuerit, et denuo integrato animali suam formam, et animae decus reddiderit, atque ita rursus iisdem illud ipsum ostenderit: omnes, credo, statim fateantur, longe se anteae a rei veritate abfuisse: non multo secus, atque eos, qui somnia vident. quippe ex parte quidem de toto subire animum cogitatio; caeterum scientia, et cognitio vera baberi nequaquam potest. Quamobrem ita existimare debemus: parum omnino singularum partium historiam ad rerum universarum conferre notitiam, et fidem: quam ex solâ cunctarum inter se partium connexione et comparatione, item similitudine ac differentia, aliquis consequatur: eoque modo in penetralia admissus historiae, et utilitatem, et voluptatem ex eâ poterit capere. Hactenus Polybius: quem quia locus esset longior, Latine solum loquentem induximus. Ex his satis liquet, quantum referat, ex particularibus historiis contexi universalem. Quod vero ad ordinem atque … ejus, ante omnia dispicere oportet, num res gestae continuâ serie sint connexae, uti quae ab uno geruntur imperio: qualia fere sunt, quae Livius narrat de Romanis, antequam cum classe trajicerent in Siciliam: an a diversis gentibus fiant, sed unum in finem referantur: uti illa apud Polybium, qui variarum gentium historiam tractar, sed ita ut ad imperium Romanum respiciat … , ad gentes alias …, ut Stoici loquuntur: an denique ita a diversis nationibus gesta sint, ut minime cohaereant: qualia sunt, quae Diodorus Siculus narrat: item Trogus, sive Justinus.","prev":{"citation":"Ars Historica 1.24.1-5","label":"1.24.1 to 1.24.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.1"},"next":{"citation":"Ars Historica 1.24.8-9","label":"1.24.8 to 1.24.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gerardus-joannes-vossius/ars-historica/1.24.8"},"credit":{"text":"Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Vossius_ars_historica.xml","quality":"ocr"}}